Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis significamus omnibus, quibus expedierit, presencium per tenorem; quod cum inter Magistrum Matheum Custodem Ecclesie nostre ab una parte, Chedem, Nicolaum, et Andream Sacerdotes Ecclesiarum Sancti Michaelis Archangeli, Sancti Johannis Ewangeliste, et Sanctorum Cosme et Damiani de villa Monethariorum Strigoniensium ab altera, mota fuisset contencio super eo, quo predictus Magister M. Custos quemlibet prefatorum sacerdotum de obuencionibus candelarum dicebat sibi racione Custodie dare debere in septem festiuitatibus anno quolibet singulam marcam candelarum, et super hoc ipsi Custodi venerabilis pater dominus noster Ph. Archiepiscopus Strigoniensis, nobis presentibus, iuramentum indixisset; tandem inter predictas partes, mediantibus quibusdam ex nobis, extitit taliter ordinatum: quod prefatus Magister M. Custos predictorum sacerdotum paupertati compaciens, duas marcas candelarum, quas de semptem festiuitatibus in duabus sibi deberi dicebat, eisdem sacerdotibus remisit, et indulsit, reliquas autem quinque marcas candelarum quilibet ipsorum sacerdotum, preter porcionem, que ipsi Custodi de candelis in die festo Ecclesiarum eorum debetur, cuius porcionis quantitas inferius est expressa, assumpsit et obligauit se daturum eidem Custodi in quinque festivitatibus annuatim, scilicet in festo Nativitatis Domini, in festo Resurrectionis eiusdem, in festo Pentecostes, in festo Assumpcionis Beate Uirginis, et in festo Omnium Sanctorum. De candelis autem, que in festo Ecclesiarum eorum offeruntur, debent dare Custodi terciam partem, sicut ijdem sacerdotes affirmarunt, assumpserunt 40eoram nobis. Datum in octauis Apostolorum Petri et Pauli, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo.
(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion III. köt. 60. lap.)