Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, quod cum inter venerabilem patrem Job Dei gracia Episcopum Quinqueecclesiensem, Comitem Musuniensem, dilectum et fidelem Baronem nostrum, et fratres eius filios Zah Comitis de genere Zah ex una parte; et Detricum caluum et filios eiusdem, et Lukach filium Philipi ac suos fratres ex altera, questio siue lis verteretur super possessionibus seu terris Suethe, Prelaz, Lyponuk, Rosusna et Sumkut vocatis in Comitatu Gumuriensi existentibus, licet idem venerabilis pater diuersa priuilegia karissimi patris nostri domini Bele Illustris Regis gloriose recordacionis et nostra super eisdem possessionibus et terris concessa, confecta, data et tradita, in Judicio nobis pro tribunali sedentibus exhibuerunt, que suam plene justiciam declarabant, et ad ferendam sentenciam pro eodem domino Episcopo nostrum animum informabant siue inducebant; quia tamen dictus Detricus Comes, et Lukach filius Philipi frater eiusdem se habere priuilegium sub bulla aurea, et eciam alia priuilegia seu instrumenta in nostra et Baronum nostrorum presencia fatebantur, ex habundanti dictorum Detrici et Lukach peticionibus et instancijs, non iuris necessitate, sed benignitate Regia indulgere curantes, ad superandam omnem maliciam, eisdem Detrico et Lukach terminum prefiximus peremptorium, octauam scilicet Ascensionis Domini, in quo precise sine diffugio quolibet seu occasione, priuilegium cum bulla aurea, et alia 49priuilegia uel quelibet documenta, si que haberent, proferrent et exhiberent in Judicio coram nobis contra Episcopum antedictum. Que termino adueniente, octaua scilicet Ascensionis Domini, quamuis venerabilis pater dominus Episcopus Quinqueecclesiensis, suis non parcens laboribus et expensis, sua iusticia mediante ad Nostre Maiestatis presenciam accessisset, omnia sua priuilegia tam patris nostri quam nostra super eisdem possessionibus impetrata coram nobis in medium proferendo; memoratus tamen Detricus Comes et Lukachius frater eius non comparuerunt per se vel per alium aliquem defensorem, nec prefatum priuilegium sub aurea bulla et cetera munimenta exhibuerunt vel exhiberi fecerunt, sicut facere et exhibere peremptorie tenebantur, iuxta nostrarum continenciam litterarum. Nos itaque non uallentes vlterius iuri deesse et iusticie, cum veritas equitatis eiusdem venerabilis sepius exagitata in lucem resplenduerit coram nobis, ne si nimirum Regalem emolliamus iusticiam, in peiora malignorum animi inflamentur, inspectis omnibus priuilegijs eiusdem domini Episcopi, et ipsorum priuilegiorum, instrumentorum seu munimentorum continencia sepius recensita seu perlecta, et sine reprehensione aliqua cognita et reperta, que super premissis possessionibus seu predijs Sueche, Prelaz, Liponuk, Rosusna et Sumkut ius et iusticiam eiusdem domini Episcopi plenissime exprimebant, prout vigor iusticie questionem huiusmodi dirimere exigebat, prefatas possessiones seu predia iuxta tenorem priuilegiorum patris nostri et nostrorum decreuimus sentencialiter dicto Episcopo et fratribus suis, filijs Zah Comitis, sub eisdem metis, que in priuilegio karissimi patris nostri antedicti plenius continentur, restituendas, reddendas ac statuendas siue statuenda, sibi suisque heredibus heredumque successoribus perpetuo possidendas pariter et possidenda, ipsumque dominum Episcopum in corporalem possessionem earundem per dilectum et fidelem Capellanum nostrum Chepanum Sacerdotem Canonicum Zagrabyensem sub testimonio Agriensis et Bachyensis Capituli fecimus introduci, prefatis Detrico et Lukach et eorum heredibus heredumque successoribus super premissis omnibus perpetuum silencium inponentes; decernentes et pronunciantes sentencialiter in Baronum nostrorum presencia et consensu 50omnia priuilegia, munimenta, documenta ac litteras tam karissimi patris nostri quam nostra vel nostras judicumque nostrorum, si que habent vel haberent Detricus et frater suus superius memorati, cassa, irrita et inualida ac inania, nullas vires in posterum penitus habitura; auctoritate nichilominus Regia sentencialiter pronunciauimus, vt exhibitores dictorum priuilegiorum seu instrumentorum, quocumque tempore vel judicio, irretiti seu notati ipso facto labe et vicio calumpnie habeantur. In cuius rei testimonium et eternam memoriam presentes litteras concesssimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per Manus Magistri Benedicti Prepositi Orodyensis aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCş septuagesimo IIş, Regni autem nostri anno tercio, Indiccione quinta decima, decimo octauo kalendas Julij, Philip Strigoniensi, Stephano Colochensi aule nostre Cancellario, et Johanne Spalatensi Archyepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinqueecclesiensi Comite Mosoniensi, Briccio Chanadyensi, Philipo Wachyensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradyensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Moys Palatino, Comite Supruniensi, Judice Cumanorum; Nicolao Judice Aule nostre Comite Symigiensi; Egydio Magistro Tauarnicorum, Comite Posoniensi; Jouachino Bano tocius Sclauonie, Matheo Woyuoda Transsiluano, Comite de Zonuk, Laurencio Bano de Zeurino Comite de Doboka; Petro Magistro Dapiferorum, Comite de Gechke; Alberto Magistro Agazonum, Comite de Scebino, Philipo Magistro Pincernarum, Gregorio Comite Tauarnicorum domine Regine, Comite Castri Ferrei; Ponich Bano, Comite Zaladyensi; Mychaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Regni nostri Comitatus tenentibus et honores.
(IV. László királynak 1275-ki megerősítő privilegiumából.)