Sanctissimo Patri domino suo Gregorio Sacrosancte Romane Sedis Summo Pontifici B. Dei gratia Episcopus Olomucensis debitam reuerentiam deuotaque pedum oscula beatorum. Sanctitatis Vestre litteras, et mandatum quod continebatur, reuerenter, vt decuit, suscepimus et deuote, et si non exacta ea, tamen quod potuimus iuxta conditionem temporis sumus illud diligenter exceuti. Quod vero in missione litterarum, quas vobis inscripsimus, tardasse videmur, supplicamus humiliter et deuote, quatenus Sanctitatis Vestre clementia nos in hoc excusatos habere dignetur, Receptis enim litteris Vestris ad exequendum id quod continebant, nulla prius propter diram guerre commotionem inter Serenissimum dominum nostrum Regem Bohemorum Illustrem, et dominum Hungarie Regem nobis obtulit se facultas. In his etiam, que Sanctitati Vestre sub spe fiducie scripsimus, provida et circumspecta discretio Vestra nobis, quod necessarium arbitramur valde, cauere dignetur. Datum XVII. kalendas Januarij.
(A Rómában lévő Valicelli-féle könyvtár kézirataiból közli Dudik Béda.)