Nos frater Elias Magister et Conuentus Cruciferorum Ecclesie Sancti Stephani Regis de Strigonio significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem, quod licet inter venerabilem in Christo patrem dominum Philipum Dei gracia Archiepiscopum Strigoniensem eiusdemque loci Comitem Perpetuum super metis ville sue Sancti Pauli, et suum Capitulum super metis possessionum (így) ipsorum Dorogh vocate ab una parte, ab altera vero parte inter nos super metis possessionum Ecclesie nostre, videlicet Sancti Stephani prope Villam Sancti Pauli, ac Sancti Stephani Regis, ac terre Bylle vocate, cuius ecclesia est in honore Beate Margarete uirginis, in presencia Judicis Curie Regalis litis materia et questionis discordia usque modo fuisset suscitata; tamen quia omnis controuiersie et discordie finis est pax et concordia, ideo super metis litigiosis predictarum villarum et possessionum, de permissione et voluntate eiusdem Judicis Curie Regalis, ad talem pacis et concordie deuenimus unionem, 64quod quicquid Comes Dominicus, ciuis de contrata Latina regalis Ciuitatis Stigoniensis, Comes Lorandus de Gywa, Magister Mychael Vicecomes Nitriensis, Magister Stephanus filius Texew, Comes Jacobus de Tezer et Comes Benedictus nobilis de Nyir, pro arbitrys per nos rogati et asumpti super ipsis metis, Deum habendo pre oculis et eius iusticiam, sub penis centum marcarum preter porcionem iudicis per eosdem nobis impositis, arbitrarentur inter nos et dominum Philipum Archiepiscopum et suum Capitulum Strigoniense, modis omnibus teneremur acceptare. Qiu quidem Comes Dominicus et nobiles supradicti hoc modo inter nos extiterunt ad ipsorum fidem arbitrati in metis villarum predictarum et causa nostra supradicta: quod quia instrumenta nostra et priuilegia de metis dictarum villarum nostrarum non plene informabant, ut exinde idem dominus Archiepiscopus et suum Capitulum contentari potuissent; ideo ipsi arbitry nobis Magistro et Dominico Custodi eiusdem Ecclesie nostre Sancti Stephani Regis, eo quod actores eramus, iuramentum imposuerunt tali modo, ut ubicunque fide nostra mediante, quemadmodum secundum Regni consuetudinem in terris et metis litigiosis iuramenta fieri solent, metas erigeremus, idem dominus Archiepiscopus et suum Capitulum ipsam ereccionem tenerentur acceptare, alias in centum marcis contra nos, vt preisimus, preter porcionem iudicis remanerent ipso facto ante litis ingressum nobis persoluendis. Nos itaque iuxta formam arbitrij dictorum arbitratorum in octauis Ascensionis Domini, presentibus dictis arbitrys, Judice, Juratis de contrata Latina Regalis Ciuitatis Strigoniensis ad finem Ville Sancti Pauli accessimus, de ripa parui Danubij directe exundo (így) ad litus ipsius aque in ipso litore in latere ipsius litoris iuxta unam uiam antiquam, que gregum uia dicitur, uenientem directe de Villa Sancti Stephani ad paruum Danobium, ereximus iurantes unam terream metam, in cuius medio vnum erectum lapidem fecimus inponi; deinde iuxta eandem uiam eundo aliquantulum ad partem Ville Sancti Stephani aliam terream ereximus, in cuius medio similiter unum lapidem fecimus inponi propter cautelam firmiorem; exinde iuxta eandem parum progrediendo ereximus terciam metam, in cuius medio prosigno 65similiter lapidem erectum fecimus introponi; item quartam metam terream ereximus ad eandem partem eundo prope villam nostram Sancti Stephani similiter cum uno magno lapide, ubi separatur terra ville nostre Sancti Stephani a terra Ville Sancti Pauli, et separatur eciam a terra Ecclesie Sancti Egidij, quo dicitur ipsius Latine contrate Regalis Ciuitatis; et sic cum eodem domino Philipo Archiepiscopo Strigoniensi concordauimus. Preterea hys peractis cum prenominatis arbitris et alijs communibus hominibus accessimus ad metas ville nostre Sancti Stephani et terre Bille a parte ville Capituli Strigoniensis Dorogh vocate, et inuenimus in fine eiusdem prati longe a parte ville nostre Sancti Stephani in fine terrarum arabilium et a parte occidentis, quantum ad villam et terram Bille ibidem uicinantem unam metam magnam antiquam communiter separantem nobis et ipsi Capitulo, ubi ereximus concorditer cum ipso Capitulo duas metas, in nummero (igy) faciunt tres satis magnas, quarum una separat Ville Sancti Stephani a parte ville predicte, et a parte ville Dorogh que est, separat eidem ville Dorogh, et que est a parte ville seu terre Bille, separat terre Bille. Item ab ipsis tribus metis incipientes fleximus nos aliqualiter circulando iuxta terram eiusdem ville Dorogh, et transiuimus quasi ad partem meridionalem directe supra ad latus cuiusdam montis, et ibi in latere eiusdem montis inuenimus unam metam terream iuxta vnam magnam viam, que ueniet de uilla Dorogh, et uadit in uillam nostram Taat nominatam, et de voluntate euisdem Capituli Strigoniensis iuxta ipsam unam metam ereximus aliam metam terream, que separat ville nostre Sancti Stephani Regis a predicta villa Dorogh, que est Capitali; et deinde tenere incipit metas possessio Ecclesie nostre Sancti Stephani cum terra Cruciferorum Ecclesie Sancti Lazary usque ad villam nostram Tat currendo cum metis continuis. Et sic cum Capitulo Strigoniensi concordauimus in metis et causis nostris supradictis, presentibus eisdem Comitibus Dominico, Lorando, Magistro Mychaele, Stephano, Jacobo et Benedicto, arbitrys nostris supradictis. Et quia jus est, quod cuiuslibet Capituli vel Conuentus propria littera suo sigillo autentico in negocijs discordantibus et causis sopitis modo supradicto contra sibi inuicem partibus 66concordantibus, maioris est vigoris et forcioris firmitatis, et plus ligat quad antedictum Judicem Curie Regie, et eciam quoad nosmet ipsos: voluerunt dicti arbitry nostri, vt super predicta concordia et ereccionibus metarum ipsis domino Philipo Archiepiscopo et suo Capitulo Strigoniensi in huiusmodi testimonium nostras litteras priuilegiales cum nostro pendenti sigillo daremus; et quod ipsi dominus Archiepiscopus et Capitulum suam uberiorem ad cautelam eorum litteras sigillis eorum consignando dari facerent et emanari. Quorum dictis annuentes ipsi domino Archiepiscopo et suo Capitulo de predicta nostra concordia presentes nostras litteras priuilegiales sigillo nostro consignando dari fecimus et assignari per manus predictorum arbitrorum nostrorum. Litteras autem ipsius domini Archiepiscopi et sui Capituli in eisdem tenoribus, in quibus nos dedimus, sub eorum sigillis nobis uoluimus presentari; quas idem dominus Archiepiscopus et suum Capitulum sub eorum sigillis in tenore premisso per manus dictorum arbitrorum nobis assignauerunt, in nostra camera conseruandas; tali condicione interiecta, quod si litem aliquam non suscitanti exinde susscitaret, in centum marcis remaneret parti litem et in concordia perseueranti aute litis ingressum pers poluendis. In cuius rei firmitatem dicti arbitry hoc ligamen fieri de (creuerunt). Datum feria tercia post quindenas Pentecos tes anno Domini MşCCşLXXş secundo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 218. l.)