Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comaine, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui Regibus salutem elargitur. Regalis benignitatis sublimitas recto pensans libramine merita singulorum, et maxime illorum, quos sicut generosi sanguinis nobilitas, et morum innata probitas, sic et approbate fidelitatis constancia ac strenuorum actuum experiencia commendabilis efficiunt ceteris digniores; dum eos digne retribucionis beneficio fauorabiliter refouet, dum eis largitur quod merentur, multos animos ad fidelitatis feruorem excitat, et obsequendi prebet exemplum, et prestat indubitatam fiduciam seruiendi. Hoc igitur pensantes in animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri reuoluentes armariolo, noticie cunctorum presentibus declaramus: quod cum nobilis vir et strenuus Chepanus filius Kazmerij de genere Jaak ab ipso primo iuuentutis sue principio auo nostro, et patri nostro, quondam victoriosissimis Hungarie Regibus, ac nobis per consequens, ex commendabilibus actibus meruisset diuersimode complacere, diuersis semper fulgens meritorum uirtutibus, que longum esset per singula enarrare, aliqua gestorum eius, que a patre nostro, et a quibusdam Baronibus in subsequentibus numinatis veraciter intelleximus, ad memoriam posterorum et informacionem aliorum presentibus iussimus annotare. Primum siquidem memoratus pater noster propulsare volens iniuriam per Othocarum Boemorum Regem sub spe simulate pacis finitimis partibus terre sue irrogatam, cum Gregorium tunc Magistrum Tauarnicorum domine Regine karissime matris nostre Castri Ferrei, Ponith Banum Zaladiensem, Erney Banum Worosdiensem, Dyonisium filium Georgij de Moroucha Comites, nec non Chepanum filium Kazmerij, vnacum alijs Regni nobilibus 74ad deuastandum Stiriam transmisisset; idem Chephanus sub castro Rudguey cernentibus prenotatis Baronibus quendam militem strenuum Theotonicum deiecit et captiuauit prebens in hoc alijs fiduciam preliandi. Preterea cum idem Boemorum Rex tunc patris nostri nunc autem noster capitalis inimicus, fidem suam deserendo violata pace, fractis treugis et ruptis juramenti sui vinculis, ducens secum in auxilium Principes tocius Alamannie, fines Regni Hungarie adiisset, Posonium et quedam alia castra ex prodicione quorundam Baronum infidelium occupando, idemque pater noster contra eum Regni sui leuasset exercitum generalem, prefatus Chepanus apud Musunium, et post hoc apud fluuium Rebche contra illius exercitum nunc hasta nunc sagittis laudabiliter dimicans victoriosus extitit, letalia wlnera sustinendo, ita quod per illius et aliorum fidelium nostrorum sudorem bellicum prefatus Boemie Rex de area certaminis, quam patri nostro felix reliquit victoria, fuge presidio uix euasit. Ceterum cum Herricus Banus tocius Sclauonie post coronacionem patris nostri per quorundam emulorum suorum pestiferam suggestionem superatus et a familiaritate ac domo Regia segregatus se ad prefatum Boemorum Regem corporaliter transtulisset, castra sua, de Kuzeg videlicet, Scentwyd, Zlaunuk et Perestyen manibus Regis eiusdem assignando; ipse Chepanus in recuperacione castrorum ipsius Herrici in societate Baronum nostrorum, quos idem dominus Rex pater noster inibi tanquam exercitus sui ductores transmiserat, gratum adeo strenue impendit fidelitatis obsequium, vt per ipsius et aliorum fidelium nostrorum actus strenuos castra huiusmodi potestati patris nostri fuerunt restituta. Ad hec post decessum patris nostri nobis ad Coronam Regiam et Regni solium per successionem hereditariam seu ordinem geniture annuente Domino sublimatis, idem Bohemorum Rex autumans nos in etate tenera constitutos per fideles nostros non posse defensari, fines terrarum nostrarum spolijs et incendijs fecisset deuastari, nosque de clemencia sumpmi patris, in cuius manu Principatuum potestates et omnium Regnorum jura consistunt, confisi Matheum Banum, Omodeum Castri Ferrei, Magistrum Johannem Zaladiensem tunc Comites, ac Nicolaum Comitem de Zana, nec non et ipsum 75Chepanum vnacum alijs nostris fidelibus ad profligendum huiusmodi nostram et hominum nostrorum iniuriam contra Stiriam misissemus, ipse Chepanus sub castro Frustim per quendam locum munitum prior ante alios in aduersam aciem ingressus, quendam ministerialem Stirie lancea propria viriliter deiecit et occidit, prout hoc per prefatos Barones nostros ipsis ab hostilitatis inpugnacione redeuntibus nobis extitit recitatum. Licet itaque ipse Chepanus propter tot tantosque fidelitatis sue actus strenuos a Magnificencia Regia supmmo (így) fuisset honore sublimandus, aut ingenti remuneraciona confouendus; nos tamen in aliqualem satisfaccionem commendabilium obsequiorum suorum et effusionis sanguinis sui, cum satis ampliora mereretur, de Baronum nostrorum consilio, conniuencia et consensu dedimus sibi et contulimus, ymo restituimus tanquam jus suum hereditarium, Villam Sancti Micaelis in finio (így) Castri Ferrei constitutam, cum quadam parua villa ad illam pertinente, ab antiquo Inceed vocata, et omnibus vtilitatibus, pertinencijs et appendicijs suis, castro scilicet, terris, prouentibus, vineis, siluis, fenilibus, aquis, et alijs, quas habuit vel habet vniuersis irreuocabiliter perpetuo pacifice possidendam, presertim cum constiterit nobis per Prelatos, Barones et multos nobiles Regni nostri, prenotatam possessionem fuisse predecessorum dicti Chepani hereditariam, et ab eis esse receptam tempore predicti Bele Regis aui nostri de facto, non de iure; propter quod non suffragantibus vel precedentibus eius meritis, sed sola iuris equitate sibi restituenda fuerat et reddenda. Volentes siquidem, et Regia auctoritate inmutabiliter statuentes, vt tam ipse Chepanus, quam eius successores memoratam possessionem totam in metis antiquis et primis terminorum distinccionibus tanquam suam hereditariam et effusione multi sanguinis ac commendabili virtute denuo acquisitam irreuocabiliter perpetuo possidere valeant ad habere. Vt igitur huiusmodi nostre collacionis seu restitucionis series robur perpetue firmitatis optineat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi Aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo CCşLXXş tercio, secundo nonas Julij indiccione 76prima, Regni autem nostri anno primo. Vacante Ecclesia Strigoniensi, venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Jhoanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Vaciensi et Comite Neugradiensi, Paulo Wesprimiensi et Aule nostre Cancellario, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dyonisio (Jauri)ensi, et Petro Transyluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Palatino, Herrico Bano tocius Sclauonie, Nicolao Wayuoda Transyluano Comite de Zonuch, Egidio Bano de Machou et de Bozna, Paulo Bano de Zeurino, Joachino Magistro Tauarnicorum Comite Posoniensi et de Plys, Reynoldo Magistro Dapiferorum Comite Zulgageuriensi, Vgrino Magistro Agasonum, Laurencio Magistro Pincernarum nostrorum Comite de Kewe et de Karasou, Moys Comite Symigiensi, Johanne Comite Supruniensi, Dedalo Comite Zaladiensi, Gregorio Comite Castri Ferrei, alijsque quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Robert Károly királynak 1335. »III. nonas Februarij« kelt megerősítő privilegiumából, a nm. herczeg Batthyáni család levéltárában.)