Nos Maria Dei gracia Regina Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod cum Serenissimus Princeps dominim Lodouicus pridem Illustris Rex Hungarie felicis recordacionis pyus genitor noster vniuersas possessiones et possessionarias porciones condam Stephani dicti - - - eo quod orbatus vtriusque sexus prole ab hac luce decessns putabatur, Magistris Georgio Comiti de Beregh, Adnree Tesaurario nostro, nec non Stephano, Dyonisio et Dauid filijs Magistri Jakch de Kusal stb. perpetuo contulisset; sed tandem ipso glorioso Principe domino Rege genitore nostro ab hoc mundi ergastulo diuino vocante judicio de medio sublato, vxor ipsius Stephani - - - - Stephano obito cognita grauida prole pregnans reperta ex - - - que tandem Diuino nutu superueniente prolem nomine Briccium genuisset masculinam, ipseque Briccius suscepto baptismatis sacramento citissimis diebus vitam temporalem finiuisset; Serenissima Princeps domina genetrix nostra karissima similiter Regina Hungarie easdem possessionem et possessionarias porciones antefati eiusdem Stephani et eius filij sibi succedentis, vbilibet habitas et existentes velud hominum sine herede decessorum ad manus nostras Regias deuolutas eisdem filijs de nouo et denuo contulisset, ijdemque filij Magistri Jakch vsi legitima Regni nostri consuetudine, vniuersas porciones possessionarias eiusdem Stephani, duas Keled, Dantheleke, Wyfalu, Edde, Sard, Mach et - - yh vocatas stb. statui facere sibi voluissent stb. Petrus de Byze, nobiles domine relicte Johannis dicti Olah, et Petri filij Thome, ac Stephani dicti Messer contradixissent stb. (s az innen eredt per) ad presentes octauas festi Epyphaniarum Domini stb. (tárgyaltatott, 82mely alkalommal) Nos vnacum Prelatis, Baronibus et Proceribus Regni nostri super premissis inter predictas partes secundum Regni nostri consuetudinem approbatam iusticiam pandere cepissemus, mox Johannes filius Nicolai filij Trepk in sua, ad Trepk fratris sui vterini, nec non Pauli filij Mathei filij Petri filij eiusdem Trepk stb.; item predictus Stephanus filius Johannis filis Stephani filij antefati Trepk, in Nostre Celsitudinis exurgentes Presenciam, Nostre Maiestati curarunt significare, quod stb. se immiscere niterentur cause prenotate; nam dicta possessio Felseukulked, in qua ecclesia in honore Beati Andree Apostoli esset constructa, prefatis condam Stephano et filio eius, nec non predictis contradictoribus in nullo pertineret nec deberet pertinere, sed eis et eorum predecessoribus vigorosorum ac firmissimorum instrumentorum roboribus semper et ab antiquo pertinuisset et nunc deberet pertinere. Vbi in instanti quedam duo priuilegia vnum incliti Principis domini Ladislai Regis predicti Regni Hungarie protaui nostri, et aliud Andree Regis stb. Nostre Celsitudinis obtutui producere satagerunt. In cuius prime, videlicet ipsius obtutui producere satagerunt. In cuius prime, videlicet ipsius domini Ladislai Regis priuilegij tenore anno Domini MşCCş septuagesimo quarto, decimoquinto kalendas Septembris, Regni autem sui anno secundo emanati enucleabatur, quod idem dominus Ladislaus Rex consideratis fidelitatibus et fidelium seruiciorum meritis Trepk filij Johannis fidelis sui, temporibus et locis opportunis sibi impensis, quandam terram Castri sui Symigiensis Kulked vocatam, vsui trium aratrorum sufficientem, super qua quatuor castrenses resedissent, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis, sub suis veris et antiquis metis, quibus eadem vsque tunc per priores suos possessores habita fuisset et possessa, a iurisdiccione dicti Castri eximendo, eidem Trepk et suis heredibus ac successoribus in perpetuum dedisset et contulisset, et per Zetheud filium Both hominem suum specialem presente testimonio Conuentus Symigiensis ipsum Trepk in dominium eiusdem terre introduci fecisset, saluo tamen iura dicti Conuentus et Capituli Vesprimiensis, quod in eadem Kulked mixtim habere dicti fuissent, remanente. Reliqua vero, videlicet ipsius domini Andree Regis priuilegium anno Domini MşCCş nonagesimo primo decimo kalendas Augusti, Regni autem sui anno 83primo confectum tenorem premissi priulegij ipsius domini Ladislai Regis de uerbo ad uerbum in se inscribebat et confirmabat. Tercia stb. Datum duodecimo die octauarum festi Epyphaniarum Domini predictarum anno Domini millesimo CCCş octuagesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, a budai kir. kamarai levéltárban.)