Ladizlaus Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui eternam salutem Regibus elargitur. Vt collaciones Principum perpetue soliditatis firmitate fulciantur, priuilegiorum solent munimine confirmari; presertim quia id inconcussum permanet, quod Regio fuerit patrocinio communitum. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticaim uolumus peruenire; quod Salomon filius Gabrielis fidelis noster ad nostram accedens presenciam, quandam terram Castri de Aba Wyuar Zaranca vocatam a nobis peiuit sibi dari dicendo, eandem uacuam esse et inhabitatoribus destitutam. Verum quia nobis de terra eadem ueritas non constabat; nos factum terre eiusdem inquisicioni Capituli Agriensis duximus committendam. Qui postmodum nobis prefatam terram esse terram Castri prenotati, uacuam penitus et habitatoribus destitutam, et vsui trium aratrorum sufficientem uel paulo plus, in suis litteris intimarunt. Nos itaque eiusdem Salomonis graciosa obsequia et fidelia seruicia, que idem a tempribus sue iuuentutis, primum karissimi patris nostri Regis St. clare recordacionis, et per consequens nostris temporibus in diuersis expedicionibus Regni nostri, et specialiter in expugnacione castri Jauriensis, quod per Teutonicos contra nostram Regiam Maiestatem contigerat 95detineri, vsque sui sanguinis effusionem uiriliter dimicando fideliter exhibuit et denote, terram predictam cum pertinencijs et suis vtilitatibus vniuersis, eximendo a Castro supradicto, dedimus donauimus et contulimus ipsi Salomoni, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendam sine preiudicio alieno. In cuius rey memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis uiri Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Perpetuique Comitis loci eiusdem, aule nostre Vice Cancellarij, Budensis Ecclesie Prepositi, dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCşLXXş quarto, Regni autem nostri anno IIş. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Wachiensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dyonisio Palatino Comite de Oclych et Judice Cumanorum; Nycholao Woyawoda Transsiluano et Comite de Sonuk; Herrico Bano tocius Sclauonie, Joachino Magistro Tawarnicorum nostrorum Comite de Plys; Nycholao Judice Curie mostre, Comite de Zenia et de Guechka; Renoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Zulgageuriensi; Nicholao Magistro Pincernarum Comite de Bereg; Herbordo Magistro Agasonum Comite de Barana, Johanne Comite Supruniensi, Moys Magistro Tawarnicorum domine Regine Comite Symigiensi, Gregorio Comite Castri Ferrey, Dedalo Comite Zaladiensi, Jacobo Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.
(Eredetie bőrhártyán, a vörös-sárga selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)