Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christiane fidei cultoribus, salutem in uero salutari. Quia cor Regis in manu Dei est, et quo uult inclinat illud, reprehensibile non debet iudicari, si Regia sublimitate decorati secundum diuersitatem temporis se in suis uarient actibus, et inmutent debite sollicitudinis libramine prouido reformantus in melius, in quibus cernentur perperam processisse. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum humani generis perspicax inimicus pestifero veneno sue fraudis innocenciam corrumpendo violare, puritatem mencium defedando inficere, et concordiam nisus malo discordie superare, nedum inter Barones Regni Hungarie necis seminarium et bellum intestinum quorum fidelitate uirtute et industria ipsum Regnum Hungarie defensatum fuerat predecessorum nostrorum temporibus et feliciter gubernatum; verum et inter nos ab una parte, et dominam Reginam matrem nostram Serenissimam ex altera, disscidium scandalo non vacuum, et grauium guerrarum materiam suscitasset: tamen pij patris per elemenciam, cuius vie iusticie et misericordie eius non est numerus, sedatis dissensionibus, discordantibus Baronum animis ad concordiam reuocatis, et restrictis manibus hinc inde ad bellum preparatis, Prelatorum et Baronum consilio mediante cum eadem domina Regina matre nostra karissima sub certis condicionibus ad pacis et concordie deuenimus vnionem. Hoc inter cetera sub huiusmodi tractatus nostri moderamine de utriusque nostrum partis beneplacito, conniuencia, et consensu firmato, in perpetuum duraturo specialiter statuendo; vt possessiones Baronum, nobilium, et generaliter quorumcumque 99pretextu guerrarum huiusmodi recepte, reddi et restitui debeant, et dampna data indempniter restaurari. Licet itaque Comes Laurencius filius Kemen, dilectus et fidelis Baro noster, qui temporibus predecessorum nostrorum, aui nostri uidelicet et patris piarum recordacionum Regum Hungarie illustrium, Palatinatum et maiores Regni honores laudabiliter obtinuit, eorum obsequijs ut fideliter, sie et immutabiliter in prosperis pariter et aduersis insistendo, apud Nostram Maiestatem, cum non eramus capax consilij propter nostre etatis inperfectum, per suos inimicos superatus, ea uice se et filios suos coactus ad partem transtulerat predicte matris nostre, et ob hoc possessio ipsius Vyhel uocata existens iuxta Wag in Comitatu Trinchiniensi ad suggestionem quorundam per nos recepte, fuisset Monasterio Beati Martini de Sacro Monte Pannonie assignata nostro priuilegio mediante; quia tamen ad reformacionem ipsius concordie comperimus eundem Comitem Lauencium pre omnibus alijs Baronibus tunc eidem matri nostre adherentibus efficaciter laborasse, commendate probitatis sue fidam fidem declarando, nos pacis et concordie zelatores, cum propter huiusmodi uirtutis sue actus strennuos, tum eciam quia nostrum et Baronum nostrorum iuramentum predicte pacis reformacioni interpositum infallibiliter attendere uolumus et seruare puro corde, ac per nostros facere obseruare: iam dictam possessionem Vyhel cum suis vtilitatibus omnibus et pertinencijs vniuersis eidem Comite Laurencio, et per eum filijs suis, filiorumque suorum in posterum successoribus reddidimus et restituimus eo iure et plenitudine, in quibus prius eam rite nosscitur possedisse; priuilegium nostrum ipsi Monasterio Beati Martini super hoc traditum et concessum, cassantes et penitus irritantes auctoritate presencium reuocamus; ita ut ubicunque in iudicio uel extra fuerit presentatum, viribus careat, et nullius sit penitus firmitatis. Vt igitur huiusmodi restitucionis series robur perpetue firmitatis obtineat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Budensis Prepositi, aule nostre Vice Cancellarij, dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo CCşLXXş quarto, decimo kalendas Februarij, Indiccione secunda, Regni autem nostri anno secundo. 100Vacante Ecclesia Strigoniensi, venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philipo Waciensi aule domine Regine karissime consortis nostre Cancellario et Comite Neugradiensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Thimotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dionisio Jauriensi, et Petro Transsiluano Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Palatino, Judice Comanorum et Comite de Oklych; Nicolao Judice Curie Comite de Guetke; Herrico Bano tocius Slauonie, Nicolao Voyuoda Transsiluano et Comite de Zonuk, Paulo Bano de Sceurino, Joachino Magistro Tauernicorum Comite de Plys, Reynoldo Magistro Dapiferorum et Comite Zulgageuriensi, Herbordo Magistro Agasonum nostrorum Comite de Barania, Mois Comite Symigyensi, Johanne Comite Supruniensi, Gregorio Comite Castri Ferrei; Dedalo Comite Zaladyensi, Thyba Comite Tolnensi, Jacobo Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(1365-ki átiratból, melyet bőrhártyán készített a »Capitulum Ecclesie de Kew - - discretus vir Magister Nicolaus Officialis de Vylak, et procurator Magnifici viri domini Nicolai Konth Regni Hungarie Palatini et Judicis Cumanorum« előterjesztésére »in festo Beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum« »domini Nicolai Konth Regni Hungarie Palatini iustis et legitimis peticionibus annuentes«; a budai kir. kamarai levéltárban.)