Ladizlaus Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in eo qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nos consideratis meritis, fidelitatibus et fidelitatis obsequijs Comitis Michaelis filij Budmerij Castellani de Vyuar fidelis nostri, et eiusdem grata obsequia et obsequiosa merita, que nobis in multis negocijs et pluribus expedicionibus Regni nostri frequenter inpendit et inpendere non cessauit, maxime in conseruaciene castri Vyuar; quia cum omnes alie municiones, castra et opida in confinio Regni nostri per insultum Regis Boemorum tunc inimici nostri capitalis fuissent occupata, idem Comes Michael predictum castrum nostrum Vyuar uirtute mirabili conseruauit, et nobis restituit ea hora et eo termino, quo per ipsius castri conseruacionem inponere potuimus felices exitus negocijs Regni nostri. Pro hijs uero et alijs innumeris uirtutibus uolentes ipsum Comitem Michaelem insignire Regalibus donatiuis, quandam terram Neueg vocatam in Comitatu Supruniensi existentem, vacuam penitus et habitatoribus destitutam, prout fideles nostri Capitulum Castri Ferrei, quibus hos specialiter dederamus in mandatis, nobis rescripserunt, eidem Comiti Michaeli, et per eum suis heredibus heredumque successoribus duximus conferendam, iure perpetuo irreuocabiliter possidendam, et ipsum in possessionem dicte terre nullo contradicente, conuocatis commetaneis et vicinis, per Johannem Comitem Supruniensem dilectum et fidelem nostrum, sicut in Comitis et Capituli litteris predictorum euidenter comperimus, fecimus introduci. Cuius quidem terre mete, prout in eiusdem litteris Capituli expressius 102cauebatur, hoc ordine distinguntur: Prima meta progreditur ab aquilone, ubi est meta terrea iuxta aquam Ikua vocatam; vergens abhinc ad meridiem peruenit ad duas metas; currens adhuc directe peruenit ad duas metas terreas, quarum altera fruticem salicis amplexatur; tendens adhuc ad meridiem sunt due mete; deinde declinans versus occidentem peruenit ad duas metas, que sunt iuxta uiam publicam circa ecclesiam Sancti Nicolai; in qua quidem via declinando ad meridiem currit ad quatuor metas angulares, que sunt in virgulto ex vtraque parte uie, quarum una separat uersus orientem filijs Mocha iobagionibus Castri, altera uero distingit a terris populorum ville Bodogd, tercia autem separat ad meridiem populís ville Chalad; deinde declinans uersus occidentem currendo in eodem virgulto peruenit ad uiam kurustwt uocatam; abhinc tendens ad septemtrionem similiter in eodem uirgulto peruenit ad unam magnam metam, que separat a terra cuiusdam Marcel uocata, vergens adhuc directe ad septemtrionem est magna meta, que tres ilices in se amplexatur, ibique intrat predictam aquam Ikua uocatam, cuius quidem aque medietas separat a terris castrensium Gerse uocate (így), et per medium eiusdem aque currendo uersus aquilonom per longum spacium exit de eadem uersus occidentem, et peruenit ad vnam metam, que continet in se pirum; vergens adhuc directe sunt due mete; abhinc declinans uersus aquilonem peruenit ad quandam uiam, in qua currendo per modicum spacium sunt due mete, ubi reflectitur ad orientem; currendo in campo peruenit ad duas metas; deinde declinans ad meridiem peruenit ad predictam aquam Ikua, ibique terminatur. In cuius rei certitudinem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Prepositi Budensis aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCşLXXş quarto, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopus; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Philipo aule domine (Regine) karissime consortis nostre Cancellario, Lodomerio Varadiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias 103Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Palatino Comite de Okilych et Judice Cumanorum; Herrico Bano tocius Sclauonie; Nicolao Voyauoda Transsiluano Comite de Zonuk; Iwachyno Magistro Tawarnicorum nostrorum Comite de Plys; Nicolao Judice Curie nostre Comite de Gechke; Paulo Bano de Zeurino, Renoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite de Zulgageur, Herborto Comite Agasonum nostrorum Comite de Barana; Nicolao Magistro Pincernarum nostrarum; Johanne Supruniensi, Gregorio Comite Castri Ferrei; Moys Magistro Tawarnicorum domine Regine consortis nostre karissime Comite Symigiensi, Dedalo Cumite Zaladiensi, Jacobo Comite Nitriensi; et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétje sárga-zöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)