Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Joahnes filius Comitis Corrardi ad nostram accedens presenciam pecijt a nobis cum (in)stancia, ut sibi in quadam terra Castri nostri Musuniensis Digne uocata de Magnificencia Regia dignaremur prouidere. Nos quia de qualitate et quantitate ipsius terre nobis plene ueritas non constabat, fidelibus nostria Capitulo Vesprimiensi dedimus in mandatis, ut unum ex ipsis cum Ogmand de Aka homine nostro transmitterent fidedignum, coram quo dictam terram Digne conuocatis commetaneis et uicinis eidem Joahni assignaret, si contradictores legitimi non conparerent super ipsa, et id nobis postmodum remandarent. Idem itaque Capitulum demum rescripsit nobis, quod dictam terram Digne presentibus omnibus commetaneis et uicinis prefato Joahni dictus homo noster assignasset nullo penitus contradictore existente; sicut in litteris dicti Capituli uidimus contineri. Nos igitur consideratis seruicijs meritorijs ipsius Joahnis, que nobis in nostris expedicionibus, quas contra Regem Boemie oportuit nos habere, exhibuit et inpendit, tunc specialiter cum de castro Jauriensi, quod per Thethonicos fuerat occupatum, deuastorius exercitus exierat, et uenerat super uillam Hanta, ubi dictus Joahnes cum sua armata familia, sicut certo cercius nobis constitit, contra ipsos Theuthonicos uiriliter dimicauit, a quorum manibus quatuordecim captinos Vngaros liberauit, ubi eciam tres seruientes sui per eosdem Theuthonicos fuerunt interfecti; in alijs eciam multis grata semper et laudabilia seruicia in feuore (így) fidelitatis omnimode studuit exhibere; propter que, licet de Regali Magnificencia maiori remuneracione fuisset refouendus, in aliqualem tamen reconpensacionem seruiciorum suorum dictam terram Digne a prefato Castro exceptam penitus et exemptam, et sub eisdem metis et terminis, quibus dictum Castrum eandem terram tenuit et possedit, cum omnibus pertinencijs et utilitatibus suis, contulimus, dedimus, donauimus eidem Joahni et suis heredibus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Perpetuique Comitis loci eiusdem, Prepositi Budensis et aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo CCş septuagesimo quarto Regni autem nostri anno tercio. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Joahne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Philipo Vaciensi aule domine Regine consortis nostre karissime Cancellario, Lodomerio Varadiensi, Tymotheo Zagrabiensi, et Petro Transiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Deonisio (így) Palatino, Comite de Oklich et Judice Cumanorum; Herrico Bano tocius Sclauonie; Nicolao Voywoda Transiluano Comite de Zonuk; Joachino Magistro Thawarnicorum nostrorum Crmite de Plis; Nicolao Judice Curie Comite de Guecche, Moys Magistro Thawarnicorum domine Regine consortis nostre karissime Comite Symigiensi, Paulo Bano de Zeurino, Herbordo Magistro Agasonum nostrorum Comite de Barana, Nicolao Magistro Pincernarum nostrorum, Joahne Comite Supruniensi, Deudalo Comite Zaladiensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Eredetie bőrhártyán, melynek zöld-vörös selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)