Nos Dyonisius Banus tocius Sclauonie. Significamus tenore presencium universis, quod Magister Gerardus, fidelis fisicus domini nostri Regis, ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis literas eiusdem domini nostri Regis hunc tenorem continentes:
Ladizlaus D. gracia Rex Vngarie dilecto et fideli suo Dyonisio Bano tocius Sclauonie, stb. (következik a királynak 1274-ik bevezetési parancsa, mint fentebb 104. sz. a.)
Nos igitur visis ipsis literis dictam terram eidem Magistro Gerardo reliquimus et dimisimus iure perpetuo possidendam, in corporalem possessionem terre prefate per Comitem Bartholomeum, officialem nostrum de Pyhyna introduci faciendo. Qui ipsam terram eidem statuit et assignavit cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis universis, in eisdem metis et terminis in quibus per priores possessores limitata exstiterat et possessa, nullo contradictore penitus existente. Datum anno Domini MCCLXXIV.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 173. l.)