Excellentissimo et benefactori suo Ladizlao Dei gracia illustri Regi Vngarie Dyonisius Banus tocius Sclauonie perpetue fidelitatis obsequium indefessum. Literas Vestre Excellencie recepi debito cum honore, in quibus continebatur, quod cum dominus Bela, avus vester, et Stephanus, pater vester, illustres Reges Hungarie inclitarum recordacionum, quandam terram Castri nostri Zagrabiensis Tornaua vocatam, prope Zagrabiam existentem, Magistro Gerardo, fideli fisico vestro, contulissent, et eciam vos contullissetis; ego eandem cum omnibus utilitatibus et pertienciis suis universis ipsi Magistro Gerardo statuere et assignare deberem, et ipsum introductum in eandem auctoritate vestra firmiter conservare. Ego igitur vestris mandatis obedire desiderans fideliter et devote, ipsum Magistrum Gerardum per Comitem Bartholomeum, officialem meum de Pyhyna, in corporalem possessionem ipsius terre feci introduci. Qui demum meam adiens presenciam, asseruit: quod predictum Magistrum Gerardum in corporalem possessionem terre memorate introduxisset, presentibus commetaneis et vicinis, nullo contradictore penitus existente, ipsam terram in metis et terminis prioribus eidem assignando.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 174. l.)