112. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Jana és érdektársai Bit birtokukban osztozkodtak. 1274.

A B C

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo omnibus notum facimus, quod Jana, Opour et Vrbanus ex una parte pro se et suis consanguineis; Belid, Andreas, Symon ex altera pro se et suis consanguineis respondentes coram nobis comparendo professi sunt talem in terra ipsorum fecisse diuisionem: quod terram Bit in duas partes diuisissent, et porcionem ex parte meridionali in quolibet circuitu reliquissent maiorem latitudinem vnius iugeris, et eiusdem terre metas sic procedere retulerunt; quod scilicet egreditur ab aqua Rabe, et uadit ad locum qui Bursoteluk dicitur; inde ad arboream populeam (így); deinde ad secundam arborem populi. Et quia plus in alia terra Belid cum sua generacione possidet; propterea terram nomine Heginteluqui addiderunt ad nominatam terram Bit Jane, Opour et Vrbano. Et hee sunt mete in terra parcium predictarum, incipiens a nemore Pliznud ante pontem sunt mete; inde ibit ad uillam, et in medio uille sunt mete antique; deinde ad uallem, et in litore uallis sunt mete; et postea in medio uallis sunt mete; hinc ad Sidfy, et ibi sunt mete; et inde in magna uia sunt mete antique; abinde ad Ruuozscelciu, et ibi sunt mete, inde pergit ad Sceuleuscer, ubi sunt mete; et sie per ueteres metas tendit ad meridiem ad sepulerum Vtod; et per easdem ueteres metas uergit usque ad Ilbu; et ibi terminatur; silua uero ubique eis est communis. Item inter terram uille Bogozlov, et inter terram Jane Opour et Vrbani, Belid, Andreas et Symon habent terram hereditariam usque ad Ilbu. Et pacem perpetuam et inmobilem esse partes inter se factam asseruerunt. Quod ut ratum sit presens scriptum contulimus sigilli nostri munimine roboratum; Petro existente nostro Preposito, Oliuero Cantore, Ombud Custode, Geruasio Decano. Anno Domini MşCCşZş quarto.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a hártyazsinegen függött pecsét elveszett; a budai királyi kamarai levéltárban.)