Nos Maria Dei gracia Regina Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod cum Serenissimus Princeps dominus Lodouicus pridem Illustris Rex Hungarie felicis recordacionis pyus genitor noster vniuersas possessiones et possessionarias porciones condam Stephani dicti - - - eo quod orbatus vtriusque sexus prole ab hac luce decessns putabatur, Magistris Georgio Comiti de Beregh, Andree Tesaurario nostro, nec non Stephano, Dyonisio et Dauid filijs Magistri Jakch de Kusal stb. perpetuo contulisset; sed tandem ipso glorioso Principe domino Rege genitore nostro ab hoc mundi ergastulo Diuino vocante judicio de medio sublato, vxor ipsius Stephani - - - - Stephano obito cognita grauida prole pregnans reperta ex - - - que tandem Diuino nutu superueniente prolem nomine Briccium genuisset masculinam, ipseque Briccius suscepto babtismatis sacramento citissimis diebus vitam temporalem finiuisset; Serenissima Princeps domina genetrix nostra karissima similiter Regina Hungarie easdem possessiones et possesionarias porciones antefati eiusdem Stephani et eius filij sibi succedentis, vbilibet habitas et existentes velud hominum sine herede decessorum ad manus nostras Regias deuolutas eisdem filijs de nouo et denuo contulisset, ijdemque filij Magistri Jakch vsi legitima Regni nostri consuetudine, vniuersas porciones possessionarias eiusdem Stephani, duas Keled, Dantheleke, Wyfalu, Edde, Sard, Mach et - - yh vocatas stb. statui facere sibi voluissent stb. Petrus de Byze, nobiles domine relicte Johannis dicti Olah, et Petri filij Thome, ac Stephani dicti Messer contradicissent stb. (s az innen eredt per) ad presentes octauas festi Epyphaniarum Domini stb. (tárgyaltatott, mely alkalommal) Nos vuacum Prelatis, Baronibus et Proceribus Regni nostri super premissis inter predictas partes secundum Regni nostri consuetudinem approbatam iustieiam pandere cepissemus, mox Johannes filius Nicolai filij Trepk in sua, ac Trepk fratris sui vterini, nec non Pauli filij Mathei filij Petri filij eiusdem Trepk stb.; item predictus Stephanus filius Johannis filij Stephani filij antefati Trepk, in Nostre Celsitudinis exurgentes Presenciam, Nostre Maiestati curarunt significare, quod stb. se immiscere niterentur cause prenotate; nam dicta possessio Felseukulked, in qua ecclesia in honore Beati Andree Apostoli esset constructa, prefatis condam Stephano et filio eius, nec non predictis contradictoribus in nullo pertineret nec deberet pertinere, sed eis et eorum predecessoribus vigorosorum ac firmissimorum instrumentorum roboribus semper et ab antiquo pertinuisset et nunc deberet pertinere. Vbi in instanti quedam duo priuilegia vnum incliti Principis domini Ladislai Regis predicti Regni Hungarie protaui nostri, et aliud Andree Regis stb. Nostre Celsitudinis obtutui producere satagerunt stb. Quarta siquidem scilicet ipsius Conuentus Symigiensis feria secunda proxima post festum Beati Egidij Abbatis anno ab Incarnacione Domino Mş trecentesimo sexagesimo septimo confecta tenorem quarundam aliarum litterarum eiusdem Conuentus MşCCş septuagesimo sexto confectarum de uerbo ad uerbum transcriptiue et confirmatiue in se habens manifestabat: quod Trepk filius Comitis Johannis filij Isyp personaliter ab una, parte uero ab altera Jocobus et Jakow fratres eiusdem filij Herrich de villa Kulked coram ipso Conuentu constituti, predictus Trepk fuisset confessus; quod quia Jacobus et Jakow antedicti sibi fideliter seruiuissent; ideo ad recompensacionem fidelium seruiciorum ipsorum fructuose cupiens inuigilare, de terrra sua Kulked vocata, per Regiam Maiestatem sibi collata, in commetaneitate terrarum eorundem Jacobi et Jako ac cognatorum eorundem, terram ad alterum dimidium aratrum sufficientem, cum fenili suo et prato contiguo ad terras ipsorum, ad dictam terram a parte Balatun adiacentem dedisset, donasset et contulisset ipsis Jacobo et Jakow ac eorundem heredibus et successoribus vniuersis in perpetuum possidendam et habendam; terra (propria) et condicionaria dicti Conuentus in eadem existentibus saluis remanentibus. Obligacione tali interposita, quod nec ipse Trepk, nec sui heredes, aut aliqui de generacione eiusdem super premissa particula terre contra predictos Jacobum et Jakow, aut eorum heredes et snccessores, in forma litis vel quoquomodo insurgere valerent et possent, ymmo ab alijs, suis laboribus et expensis expedire tenerentur. Mete autem ipsius patricule terre per ipsum Comitem Trepk ipsis Jacobo et Jako date litteris in eisdem seriatim continerentur stb. Datum Bude duodecimo die octauarum festi Epyphaniarum Domini anno Domini millesimo CCCş octuagesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán a budai kir. kamarai levéltárban.)