Isabella Dei gracia Regina Hungarie vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum intuentibus salutem in Domino sempiternam. Religiosem vitam ducantibus pium est et saluti conueniens, reminiscencie dextera prouidere, vt Diuinis officijs deditis nulla ingeratur occasio, ab eterne contemplacionis dulcedine auocari. Pio igitur mentis affectu deuotas Sanctimoniales de Insula Sancte Marie Virginis prospicere cupientes, que Domino iugiter famulando sese pompis seculi abdicarunt, nudum Christum, renunciatis proprijs, deuotis studijs insequendo: in sustentacionem, earundem, vt precum ipsarum participes effici mereamur, duas villas vinidatorum nostrorum Symog et Symodor vocatas in Strigoniensi Comitatu existentes, in eodem statu et condicione, quibus nobis consueuerant famulari, in ius et proprietatem earundem sororum dedimus, donauimus et contulimus perpetuo possidendas. In corporalem autem possessionem villarum predictarum predictas sorores per Petrum Rufum inuenem nostrum, et testimonio Capituli Budensis fidelium nostrorum fecimus introduci. Mete vero terrarum villarum predictarum, sicut in litteris Capituli eiusdem Budensis contineri vidimus, hoc ordine distinguntur: Prima enim meta incipit a parte orientali in loco qui dicitur Hurthetew, vbi sunt tres terree mete separantes a terris villarum Koroa et Epul vocatarum; hinc procedendo parum in superiori parte vinee Theryn Latini sunt due terree mete; item in monte, qui dicitur Keykmal sunt due terree mete; deinde in monte Homurouteteu vocato sunt due terree mete; posthec in Teteufeu sunt simillter due mete: hinc declinando versus meridiem in quadam valle sunt due mete terree separantes a terris Benka; hinc tendit ad locum qui dicitur Eleumal, et ibi sunt due mete terre; hinc vergit ad promontorium, quod vocatur Arnykmal, et ibi sunt due mete; hinc procedendo inter duos lapides sunt due mete terree; hinc descendendo in valle sunt due mete; deinde in loco qui dicitur Medyesmal in inferiori parte sunt due mete; post hec ascendendo in monte sunt tres mete angulares separantes a terris Bench et Zamur; hinc declinando versus occidentem sunt tres mete; hinc eundo in monte Bowozmal dictum sunt due mete; hinc procedendo paulisper in eodem monte sunt due mete; post hec vergit ad aquilonem ad quamdam vineam populorum de Zamur, sub qua vinea sunt tres mete angulares separantes a terris Tripul; hinc per quamdam vineam antiquam et incultam descendendo in fossato peruenit ad locum Heuser dictum, et ibi sunt due mete; deinde descendit in uallem in fenetum, et ibi sunt due mete; post hec ascendendo ad vnum montem Barbaylo nominatum, ibi sunt due mete; hinc descendit in vallem que dicitur Souskuth, et ibi sunt due mete; hinc ascendendo in montem qui dicitur Gudulamal, ibi sunt due mete; deinde descendit in vnam vallem, quam vocant Homorou, et reuertitur ad priorem metam, et ibi terminatur. Et hys omnibus predicti metis terra Symog distingitur et separatur. Vt igitur huius nostre collacionis seu donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum valeat per quempiam in irritum reuocari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Philippi Episcopi Vaciensis aule nostre fidelis Cancellarij anno Domini MşCCş septuagesimo quinto.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke fejér-zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. V. köt. 2. r. 286. l.)