Nos Nicoalus Banus tocius Croacie, Dalmacie et Comes de Guecka vniuersis quibus presentes ostenduntur salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum olim bone memorie pater noster Stefanus Banus tocius Sclauonie, sicut sibi placuit, subtraxisset Communi et hominibus de Tragurio quasdam terras et possessiones in confinijs Tragurij positas, in loco vocato ad Sanctum Petrum de Clobucichy sub Ostrag, que terre subiecte et subposita fuerant Castro Clissie per dictum patrem nostrum; et homines de Tragurio coram nobis proposuerunt et allegauerunt, easdem terras ac possessiones ad se pertinere de iure, super hoc ostendentes priuilegia a felicis memorie domino Rege Bela olim edita, et a Serenissimo Rege Stefano confirmata. Visis eisdem priuilegijs, et auditis allegacionibus eorundem hominum de Tragurio, cum justicie consonum est, vt vnusquisque possideat quod suum est; predictas terras et possessiones damus, concedimus et relaxamus supradictis hominibus de Tragurio absquc omni contradiccione libere ac perpetualiter possidendas, similiter et confirmamus eisdem hominibus de Tragurio omnes terras et possessiones, quas habent, tenent et possident, que extenduntur vsque ad terras de Blisoy, vt eas habeant et teneant absque contradiccione alicuius persone; dantes et constituentes in prestaldum nobilem virum Radozlaum filium quondam Comitis Jacou de Breberio ad hec omnia fideliter exequenda. Vt igitur huiusmodi donacio vel collacio robur perpetue firmitatis obtineat, et firma perseueret, nec lapsu (temporis) in irritum reuocetur, presentes contulimus litteras nostro pendenti sigillo communitas. Datum ante Nonam in quindenis Pentecostes anno Domini MşCCş septuagesimo quinto.
(Lucius, Memorie stroiche di Trau 93. l. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. köt. 1. rész 291. és 314. ll.)