Serenissime domine sue I. Dei gracia inclite Regine Vngarie Capitulum Budensis Ecclesie oraciones pro ipsa ad Dominum debitas ac deuotas. Precepistis nobis per litteras Excellencie uestre, ut hominem nostrum fidedignum super terras vinidorum uestrorum Symog et Symodor vocatas, quas sororibus de Insula Sancte Marie, cum condicionarijs uestris super ipsa terra residentibus contulistis, mitteremus; secundario pro eo, quod prius cursus metarum earundem terrarum uobis non rescripseramus. Igitur homo noster per nos ad hoc missus ad nos redeundo retulit nobis, ipsas terras talibus metis distingui: Prima enim meta earundem terrarum incipit a parte orientali in loco qui dicitur Hurhteteu, ubi sunt tres terree mete, separantes a terris villarum Koroa et Epul uocatarum; hinc procedendo parum in superiori parte vinee Theryn Latini sunt due terree mete; item in monte qui dicitur Keykmal sunt duc terree mete; deinde in monte Homorouteteu uocato sunt due terree mete; posthac in Theteufeu due mete; hinc declinando uersus meridiem in quadam valle sunt due mete terree separantes a terris Benka; hinc tendit ad locum qui dicitur Eleumal, et ibi sunt due mete terree; hinc uergit ad promontorium quod uocatur Arnykmal, et ibi sunt due mete; hinc procedendo inter duos lapides sunt due mete terre; hinc descendendo in valle sunt due mete; deinde in loco qui dicitur Medyesmal in inferiori parte sunt due mete; posthac ascendendo in monte sunt tres mete angulares separantes a terris Bench et Zamur; hinc declinando uersus occidentem sunt tres mete; hinc eundo in montem Bouozmal dictum sunt due mete; hinc procedendo paulisper in eodem monte sunt due mete; posthac uergit ad aquilonem ad quandam vineam populorum de Zamur, sub qua vinea tres mete Angulares separantes a terris ville Epul; hinc per quandam vineam antiquam et incultam descendendo in fossato peruenit ad locum Heuser dictum, et ibi sunt due mete; deinde ascendit in vallem in fenetum, et ibi sunt due mete; posthac ascendit ad vnum montem Barbaylo nominatum, ibi sunt due mete; hinc descendit in vallem que dicitur Souskut, et ibi sunt due mete; hine ascendit in montem qui uocatur Gudulamal, ubi sunt due mete; deinde descendit in vnam uallem quam uocant Homorou, et reuertitur ad priorem metam, et ibi terminatur. Et hys omnibus predictis metis terra Symog distinguitur et seperatur.
Kívül: Inclite domine Regine Vngarie pro sororibus de Insula Sancte Marie.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét már lemállott; a budai kir. kamarai levéltárban.)