Nos Capitulum Chasmensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constituti coram nobis personaliter ab vna parte Stephanus filius Spoch, ex altera uero Sampson filius Boleta; ydem Stephanus terram Hruseuech uocatam, quam Bolehna frater Boleta patris predicti Sampsonis empcionis titulo predicto Stephano tradiderat pro sumpma pecunie duodecim marcarum, eidem Sampsoni et suis per eum heredibus heredumque successoribus pro eisdem duodecim marcis plene acceptis, sicut retulit, numeratis et habitis, reddidisse seu uendidisse est confessus. Mete autem ipsius terre, sicut nobis homo noster Varou sacerdos Ecclesie Beate Marie Virginis de Superiori Izdench, quem ad faciem ipsius terre miseramus, nullo contradictore existente taliter distinguntur; Prima meta incipit de aqua Hruseuch; deinde ad arborem gertian; deinde uersus meridiem per antiquas metas ad arborem has; deinde similiter ad arborem pomi; deinde ad orientem ad arborem harazt; deinde iuxta feneta superius siluam per unam mlakam ad magnam siluam; deinde iuxta siluam versus meridiem cadit ad predictam mlakam, et uadit per eandem ad occidentem ad tres arbores tul; et deinde exit ad latus silue ad occidentem, et peruenit ad quendam puteum; deinde per uallem memorosam, et exit iuxta siluam bik ad aquilonem; deinde ad vnum znos (?) ad quendam fluuium qui currit ad occidentem, et cadit ad predictam aquam Hruseuch. Vt igitur huius series temporum processu in irritum non possit reuocari, uel aliquatenus retractari; presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini MşCCş septuagesimo quinto.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét vörös-fehér-zöld-kék selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)