Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presenciam volumus peruenire, quod cum venerabilis pater Dyonisius miseraciona Diuina Episcopus Jauriensis dilectus et fidelis noster in diuersis Regni nostri negocijs fidelem impendit famulatum; licet maiora mereatur, tamen in aliqualem Seruiciorum suorum recompensacionem vnum locum molendini in fluuio Gungus, et unam particulam terre iuxta eundem fluuium quinguaginta iugera continentem, inter villam episcopalem Sabaria vocatam, et inter villam Zeleus existentem, qui quondam castrensium nostrorum fuit, nunc uero uacuus et habitoribus destitutus, eidem patri venerabili, et per eum Episcopo et Episcopatui Jauriensi dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendum. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum Bude in quindenis Pentecostes anno Domini MşCCş septuagesimo sexto.
(Az eredeti után Rómer Flóris, Győri Történelmi és Régészeti Füzetek I. köt. 212. l.)