Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Ecclesia Agriensis salutem et graciam. Cum Chepano filio Kuney iobagione Castri nostri de Vng cum Stephano filio suo ex vna parte, ab altera vero Jacobo filio Gregori de Pauch coram nobis personaliter comparentibus; qui Chepanus cum filio suo Stephano dixit cenquerendo, vt propter inopiam et paupertatem suam suum seruicium nobis exhibendum peragere fideliter non posset, quia non subpetunt ei proprie facultates, nisi vnam possessionem Chepel vocatam eum vendere permitteremus; et hoc a nobis cum eodem Jacobo instanter postularunt. Et quia iuxta Regni nostri consuetudinem approbatam iobagio Castri possessionem suam ausum vendendi omnino non haberet, nisi per permissionem Regie Maiestatis: nos igitur iustis peticionibus eiusdem Chepani et fili sui, considerantes eciam seruicia ipsius Jacobi fili Gregori, que nobis indefesse studebat famulari, eidem Chepano cum filio suo Stephano vendendi, et predicto Jacobo emendi ex speciali nostra gracia commisimus facultatem. Vnde fidelitati vestre precipientes mandamus, quatenus visis presentibus detis hominem vestrum ydoneum pro testimonio, coram quo homo noster Kolovch de genere Huntpaznan accedat ad faciem ipsius possessionis Chepel vocata in Vng existentis, conuocatis uicinis et commetaneis cum iobagionibus Castri de eadem Vng per ueteres metas et antiquas perambulantes, et sicut seriem tocius facti coram uobis de pretacta recitabunt, vestro priuilegio inseri faciendo eisdem roboretis. Datum Bude feria quinta proxima ante dominicam Palmarum anno domini MşCCşLXXşVIş.
(Az egri káptalannak ugyanazon eladást tárgyazó bizonyságleveléből, mint alább 154. sz. a., a budai királyi kamarai levéltárban.)