Innocentuis Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs Clero et Diocesi Traguriensi salutem et Apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Columpanus Episcopus quondam Tragurij, longa supportatione pontificalis sarcine fatigatus ad eam ulterius sufferendam debilitate multa es incurabili infirmitate proprij corporis, quam incurrit, ac ex senio, ad quod iam deuenit, specialiter procedente grauatus, ad regimen Presulatus officij se non posse sufficere asseuerans, ex zelo quo erga Ecclesiam Traguriensem comissumque sibi dominicum gregem feruebat, dimittere huiusmodi officium Pontificatus elegit, ne per eius impotentiam vel defectum ipsius gregis aut Ecclesie posset profectibus quomodolibet deperire; attente postulans cessionem eius a nobis recipi, sibique sic lapso quietis locum, quem sua requirebat conditio, benignius indulgeri volenti premissa de causa regimini Ecclesie cedere prelibate. Cuius cessionem sponte oblatam, post multiplicis tamen supplicationis instantiam a dilecto filio Geruasio Archidiacono Traguriensi, et Oliuerio Monacho Ordinis Sancti Benedicti Capellano ipsius Columbani Episcopi, habentibus ab eo ad cedendum huiusmodi regimini sufficiens et speciale mandatum, duximus admittendam; sicque prouisione Ecclesie predicte‚ que ob id pastoris carebat solatio, in dispositionis nostre arbitrio consistente, nos felici ordinacioni eiusdem Ecclesie, quam paterno aspicimus oculo pietatis, et gerimus etiam in visceribus caritatis, diligentius insistentes, operam dedimus festinatam, ut ipsi Ecclesie persona iuxta cor nostrum ydonea preficietur, ne illam viduitatis incommodum diutius pati contingeret in suum spiritualiter vel temporaliter periculum et discrimen. Vnde ad personam dilecti filij Johannis Electi Traguriensis, tunc Prepositi Ecclesie de Grigorissa Zagrabiensis Diocesis et Canonici Jerosolimitani, fide ac deuotione probatam, quam charitatinum affectum habere non ambigimus erga plebem suo regimini commendatam, Apostolice considerationis intuitum dirigentes, ipsum virum multiplicium decoratum varietate virtutum, enitentium redimitum insigniis meritorum, in spiritualibus quoque et temporalibus circumspectum, prout fidedignorum assertio nos instruxit, de fratrum nostrorum consilio, et Apostolice plenitudine potestatis, eidem Ecclesie Traguriensi in Dei nomine in Episcopum prefecimus et pastorem, illius curam in spiritualibus et temporabilus eidem Johanni plenarie committentes; spe firma concepta, quod Ecclesia ipsa Diuina comitante gratia per suam industriam et perspicacem pruden tiam grata in utrisque felicitatis suscipiat incrementa. Quo circa universitati vestre per Apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus eundem Johanem Electum ad comissam sibi Eccleisam cum benedictionis nostre gratia venientem condigno suscipientes honore, et tanquam patri et pastori animarum vestrarum humiliter intendatis, ac illi exhibentes obedientiam et reverentiam debitam et deuotam, salubria eius monita et mandata studeatis deuote suscipere ac efficaciter adimplere. Alioquin sententiam, quam ipse propter hoc rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam appellatione remota inuiolabiliter obseruari. Datum Laterani IV. nonas Maij Pontificatus nostri anno primo.
(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 357. l.)