Nobili et sapienti viro Marco Michaeli Comiti Abseri Jacobus Contareno Dei gratia Venetiarum, Dalmatie atque Chroatie Dux, Dominus Quarte Partis et Dimidie tocius Imperii Romanie, nobili et sapienti viro Marco Michaeli de suo mandato Comiti Abseri fideli dilecto salutem et dilectionis affectum. Non sine gravibus querelis nostrorum fidelium Venetorum et etiam aliorum cum blado Venetiis venientium nuper didicimus, quod cum ipsi cum suis lignis blado et aliis mercationibus oneratis per partes illas transirent, tam de Marchia quam de aliis partibus venientes, homines Insule Abseri cum barchis et lignis eorum armata manu presumtuose intrantes in mari, more piratico prefata ligna ceperunt, ea per vim et contra voluntatem eorum propriam ad dictam insulam conducentes, ac de ipsis lignis bladum et alia, sicut eisdem placuit, abstulerunt, non verentes, quod hoc contra honorem nostri nominis presumebant quod grave gerimus et molestum. Unde prudentiam vestram rogamus, vobis per Nos et nostrum Maius et Minus Consilium precipiendo mandantes sub debito, quo tenemini, iuramenti, quot dictum frumentum et bladum, acceptum nostris Venetis et aliis per homines dicti Comitatus, debeatis totaliter ad nostram presentiam destinare. Et si forte ipsum frumentum et bladum habere non poteritis, de alio in ea quantitate, que per ipsos fuit ablata, debeatis integre et sine diminutione alique destinare. Nichilominus autem sub eadem districta vobis mandamus, quot occasione dicti excessus per homines insule perpetracti sex de bonis hominibus dicte terre debeatis usque ad introitum future quadragesime venture ad nostram presentiam destinare pro obediendis nostris mandatis, et etiam eis, que sibi ingiungere statuimus, in pena mille librarum. Hoc taliter adimplentes, quod in dictam penam incidere non possitis, et vestra prudencia possit merito commendari. Data in nostro Ducali palatio die XV exeunte Jannuario, indictione IV.
(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 111. l.)