Nos Matheus Magister Tavarnicorum domini Regis, Comes Posoniensis et de Barana, tenore presencium quibus expedit significamus universis, quod Magister Hab cognatus noster karissimus, nuncius venerabilis patris domini Thymothei Episcopi Zagrabiensis, vice et nomine domini sui, ac Capituli eiusdem loci, supplicavit nobis exhibendo privilegiales litteras dominorum Regum, Bele videlicet et Stephani felicium recordacionum, et privilegium domini nostri Ladizlai incliti Regis Vngarie, super facto collecte septem denariorum banalium ex parte populorum ipsius domini Episcopi et sui Capituli proveniencium, quod formam seu tenorem ipsorum privilegiorum inspiceremus et inspectam continenciam eorundem servaremus et illese per exactores ipsius collecte faceremus observari. Quorum quidem privilegiorum inspectis tenoribus comperimus et vidimus, populos predicti Episcopi et Capituli eiusdem ab exaccione collecte septem denariorum de plenitudine graciarum Regum esse misericorditer absolutos et penitus expeditos. Nos itaque, qui instituta et ordinacionem Regiam fideliter observara cupimus, ab exaccione sepedicte collecte septem denariorum omnino cessavimus et penitus duximus desistendum, prout premissa singulorum et singula premissorum in privilegiis regalibus expressius continentur. Datum Bude in festo Mathie Apostoli, anno Domini MCCLXX sexto.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 181. l.)