In Christi nomine Amen. Anno Domini MşCCşLXXş sexto indiccione quarta, temporibus domini Ladislai Serenissimi Regis Ungarie; venerabilis patris Columbani Episcopi; nobilium virorum domini Johannis de Briberio Traguriensis Comitis; Mich - - - - Potestatis, dominorum Valentini Casarizze, Desse Amblasij Traguriensium Consiliariorum, die Martis VII. Januarij. Actum est Tragurij in curia infra dicti domini Episcopi, Predictus venerabilis pater dominus Episcopus Columbanus, considerans magna et ardua et placabilia seruicia longo tempore recepisse, et que recepit in presenti a domine Nicolao Casotti absque remuneracione aliqua, que secundum Deum et bonam consuetudinem licet, nec in totum irremunerata esse voluit; ideireo jure donacionis pure et libere, simpliciter et irreuocabiliter inter vivos dedit et cessit et concessit eidem domino Nicolao pro se suisque heredibus stipulatis omne ius, omnemque actionem realem et personalem, et totaliter ei directam, quod et quam habet et habere potest contra dominum Raphaelem Bertramum de Venecijs et eius bona pro centum et viginti libris Venetorum parvorum, quas idem dominus Raphael eidem domino Episcopo dare et soluere tenetur etc. Presentibus domino Duymo Bertolo, Nicole Calcorde, et Desa quondam Duimi Decega testibus.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 358. l.)