Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Et si quibuslibet Corone Regie fidelibus et devotis aperire debeamus munificencie nostre manus, illis tamen et maxime Prelatis Ecclesiarum tenerum ardencius et specialius respondere, quos videmus nostris et Regni nostri negociis insistere fideliter et devote, presertim quia per hoc et honor accrescit Regius, et salus attenditur animarum. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod gratam et commendabilem fidelitatem ac meritoria et multiplica obsequia venerabilis patris Thymotei, miseracione Divina Episcopi Zagrabiensis, dilecti et fidelis nostri, quibus idem in Regni nostri negociis, et coram Nostre Maiestatis oculis absque aliquo offensionis scrupulo studuit multipliciter complacere, attendentes, volentesque ob hoc eidem digne remuneracionis beneficio respondere, licet respectu eius, quod ad presens sibi conferimus, pociora mereretur, in aliqualem tamen recompensacionem fidelium obsequiorum eiusdem Episcopi, de Baronum nostrorum consilio et assensu, contulimus sibi, et per eum Episcopatui Zagrabiensi, Comitatum de Guersente, cum collecta marturinarum et septem denariorum tenendum, habendum et possidendum perpetuo et inrevocabiliter, pacifice et quiete, in illa et eadem libertate, qua possessiones et dicti populi Episcopatus Zagrabiensis a temporibus sanctorum predecessorum nostrorum, illustrium Regam Vngaria gratulantur. Statuentes, quod nec Banus Sclauonie racione collecte marturinarum et septem denariorum ac zulusinarum, et similiter Magister Tauarnicorum nostrorum, racione eiusdem collect septem denariorum de ipso Comitatu de Guersente proveniencium, predictum Episcopum et successores suos presumant vel debeant molestare. Et insuper universi populi in eodem Comitatu de Guersente existentes, nec Bani, nec Judicum suorum iudicio in quovis articulo debeant subiacere; cum ipsum Comitatum non ut honorem, sed in possessionem perpetuam Episcopatui Zagrabiensi contulerimus irrevocabiliter possidere. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus literas dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Demetrii Prepositi Albensis, aule nostre Vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MCCLXXVII., Regni autem nostri anno quinto.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 190. l.)