Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod discretus uir Magister Ladizlaus Prepositus Strigoniensis dilectus et fidelis noster, olim domino Bele auo nostro, et postmodum domino Stephano karissimo patri nostro, Regibus inclitarum recordacionum, ac demum nobis in diuersis et multis Regni nostri negocijs, tam in Regno, quam extra Regnum et spedialiter in Curia Romana ardua semper Regni nostri negocia promouendo, grata et diuersa seruicia cum omni fidelitate laudabiliter impendisset; nos propter ipsius obsequiosa merita et meritoria obsequia quibus coram nostris et progenitorum nostrorum predictorum Regum Illustrium oculis meruit multipliciter complacere, quandam terram duorum vduornicorum nostrorum, Zolath videlicet herede carentis et Koyan, Dopoputh vocatam, sitam iuxta terram eiusdem Magistri Ladizlai, Guereky uocatam, in Comitatu Huntensi, contulimus, dedimus, donauimus, atque tradidimus, cum omnibus pertinencijs, appendicijs et vtilitatibus suis vniuersis eidem Magistro Ladizlao perpetuo et irreuocabiliter possidendam; presentim cum idem Zolath et filij Koyan, vduornici nostri, olim eiusdem terre inhabitatores, coram Preposito et Conuentu Ordinis Premonstratensis de Saag personaliter constituti, renunciantes iuri suo, si quid eis in terra predicta competebat, reliquerint sepedicto Magistro Ladizlao possidendam pacifice et quiete; sicut hoc littere eiusdem Prepositi et Conuentus, nobis super hoc specialiter directe, manifestius declarabant. Contulimus insuper eidem Magistro Ladizlao Preposito terram Damasa et Malasy, ad duo aratra sufficientem, super qua duo castrenses in numerum vdvornicorum translati residebant, similiter cum omnibus pertinencijs et utilitatibus suis perpetuo possidendam; et eandem terram, Damasa scilicet et Malasy, eidem Magistro Ladizlao Preposito per Comitem Ders, filium Hunth, hominem nostrum, sub testimonio predicti Conuentus fecimus assignari, nullo penitus contradictore existente; volentes, ut idem Magister Ladizlaus Prepositus tam predictas terras suas, quam eciam alias terras, quas siue titulo donacionis, seu eciam iusto titulo empcionis possidere dinosscitur; specialiter terram Guereky, cui predicte terre uicinantur, liberam habeat donandi, legandi, ordinandi inter vivos, seu eciam conferendi Ecclesie sue, uel Ecclesijs, aut eciam alijs quibuscunque voluerit uel ei uisum fuerit facultatem. Mete autem predicte terre Damasa et Malasy, prout in litteris dicti Conuentus contineri uidimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit ab oriente sub quodam monte, Gradissa uocato, recte in pede montis, ubi contiguatur terre Mochon, filij Petri filij Mosurka; inde tendit uersus septemtrionem in pede eiusdem montis, et uenit directe ad terram Mawog Comitis, iobagionis Castri Huntensis, ad quasdam metas, quarum una est Mawog Comitis, altera Damasa et Malasy predictorum; inde ascendit per eundem montem Gradissa, et ueniendo aliquantulum per metas, venit ab quandam ilicem vulgariter mogoltul uocatam, sub que est una antiqua meta; inde progreditur uersus occidentem semper iuxta terram Mawog Comitis, et uenit ad tres metas erectas sub arbore mogoltul; inde progrediendo uersus occidentem, uenit ad duas metas, in quarum una sunt due tenere arbores, quarum una est mogoltul, altera alba spina, gymulchen uocata; deinde tendit semper uersus occidentem, et uenit ad duas metas iuxta duas arbores pirorum, quarum metarum una est Damasa et Malasy predictorum, altera Mawog Comitis; inde uenit descendendo ad quandam pirum paruam, sub qua sunt similiter due mete, quarum una est Damasa et Malasy predictorum, altera Mawog Comitis; inde uenit uersus occidentem, vbi inter sata sunt due mete, quarum una ex parte meridionali est Damasa et Malasy sepedictorum, altera ex parte occidentuli est Mawog Comitis; deinde post descensum montis inter sata sunt due mete terree predictorum; postea ultra magnam uiam, per quam itur in Egueg, prope domum Mawog, Comitis sunt due mete iuxta quandam paruam aquam, que deriuatur de Sewence; deinde protenditur in fluuium Sewence, ad quandam arborem desiccatam, et sic per Sewenche uadit usque in terram Magistri Ladizlai Prepositi Strigoniensis antedicti, et sic terminantur. Vt igitur hec nostra denacio, concessio et indultum circa prius concessa, firma et illibata in posterum perseueret, nec a quoquam ualeat irritari; presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Thome Electi Albensis, aule nostre Vicecancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCşLXXş septimo terciodecimo kalendas Octobris, Regni autem nostri anno sexto.
(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion III. köt. 380. lap.)