Capitulum Chasmensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam serie presencium volumus peruenire: quod Syrbok cum duobus filijs suis, Beley videlicet et Andrea, Chornoglau filius Neterni, Petrus filius Endrey, Marcus cum Netenich filio suo, Petrus et Luka filij Wlchnik, Veche filius Wlchich, et Thomas filius Thome, Nobiles de Chesminch a parte vna, ab altera autem Benedictus filius Comitis Jacobi, coram nobis personaliter constituti, ijdem Syrbok, Chonoglau, Petrus, Marcus, Petrus, Luka, Veche et Thomas quasdam particulas terre eorum ipsos in Othna pro porcione contingentes, vt dixerunt, eidem Comiti Benedicto, suisque per eum heredibus iure perpetuo possidendas, pro quadraginta marcis denariorum plene acceptis, vt dixerunt, sub metis et terminis infrascriptis vendidisse sunt confessi. Ita videlicet, quod Syrbok porcionem suam pro decem marcis, Chornoglou et Petrus pro sex marcis, Markus similiter pro sex, Petrus et Luka pro sex marcis, Veche pro sec, et Thomas similiter pro sex marcis. Quarum particularum mete, sicut partes concordantes retulerunt, tales sunt: Videlicet prima meta incipit a parte orientali, vbi est meta terrea sita iuxta fluuium Vinzcaznoz: deinde in vicinacione terre Orboua: inde per ipsum fluuium procedens superius versus septemtrionem, exit ad metam terream sitam in capite ipsius Vinzcaznoz; inde in modico spacio ad arborem cerasi crucesignatum meta terrea circumfusam; inde ad aliam arborem cerasi crucesignatam, sub qua meta terrea versus occidentem; inde ad aliam metam terream sitam in capite putey Vether; et per riuulum ipsius putei descendens venit ad arborem piri cruce signatam meta terrea circumfusam; ibi relinquendo terram Orboua exit ad fluuium Kennek, et vicinatur terre Syrbok; et per eundem fluuium versus meridiem procedens, prout idem Kennek currit in magno spacio cadit in aquam Chasma, ibique terminatur. Assumpserunt eciam ac obligauerunt se predicti venditores, quod quicunque in processu temporum predictum Comitem Benedictum vel suos heredes inpetere attemptaret racione dicte terre, ipsi eosdem proprijs laboribus et expensis expedire, et terram eisdem iustificare tenerentur. In cuius facti testimonium et robur eidem Comiti Benedicto presentes concessimus patrocinio sigilli communitas. Datum quarta feria proxima post festum Passce anno Domini MşCCş septuagesimo septimo.
(A csaszmai káptalannak »quarta feria proxima post quindenas Beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum« 1305. »Magister Henricus de Othna« kérésére kiadott átiratból, a budai kir. kamarai levéltárban.)