Capitulum Chasmensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam serie presencium volumus peruenire, quod Comite Syrbok a parte una, ab altera autem Benedicto Comite filio Jacobi coram nobis personaliter constitutis, idem Comes Syrbok porcionem terre sue inter terram Myrse filij Descou et inter fluuium Dobrolech existentem, ipsum solum, sicut dixit, contingentem, totaliter et omnino cum attinencijs, adiacencijs et vtilitatibus suis vniuersis, sub metis, terminis, limitacionibus et signis infrascriptis confessus est vendidisse eidem Comiti Benedicto et suis per eum heredibus pro triginta marcis, prout dixit, plene acceptis irreuocabiliter habendam et iure perpetuo pessidendam. Cuius terre mete, sicut homo noster, quem ad faciem ipsius miseramus, nobis recitavit, presentibus commetaneis et vicinis pacifice et quiete erecte, taliter distinguntur: Videlicet prima meta incipit a parte meridionali in loco, vbi fluuius Dobrolech cadit in aquam Chazma; inde in eodem fluuio Dobrolech procedens superius uersus partem septemtrionis venit ad arborem haas crucesignatam meta terrea circumfusam; inde versus partem orientis procedens venit ad arborem tul crucesignatam meta terrea circumfusam, sitam iuxta quendam riuulum, in quo procedens superius versus septemtrionis partem venit ad arborem haas, sub qua est meta terrea; inde tendens versus partem orientis venit ad metam terream sitam iuxta viam, ubi vicinatur terre Myrse predicti; inde in via procedens versus meridiem venit ad arborem tul crucesignatam meta terrea circumfusam sita iuxta viam, in qua procedens per siluam exit ad arborem berekne crucesignatam; deinde ad arborem pomi crucesignatam; deinde procedens cadit in aquam Wrbounychka, in qua procedens inferius venit ad insulam; inde relinquendo ipsam insulam versus partem dexteram, procedensque ad partem meridionalem per arbores crucesignatas cadit in dictam aquam Chazma; in qua procedens inferius venit ad priorem metam, ibique terminatur. In cuius facti memoriam et robur presentes concessimus patrocinio sigilli nostri munitas. Datum feria secunda proxima post festum Beati Galli confessoris, anno Domini MşCCşLXXş septimo.
(A csaszmai káptalannak »Magister Henricns de Othna« kérésére, 1305. »quarta feria proxima post quindenas Beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum« kiadott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)