Capitulum Chasmensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Voynch filio Zapachk a parte vna; ad altera autem Jacobo et Bartholomeo filijs Stepk pro se et pro Dyonisio, Martino, Johanne, Joachino et Joan fratribus eorum coram nobis personaliter constitutis; idem Woynch terram suam Tymennicha vocatam, in Comitatu de Garigh existentem, ipsum solum contingentem, sicut dixit, totaliter et omnino cum omnibus attinencijs; siluis videlicet, fenilibus, domibus et edificijs in eadem existentibus, ac alijs vtilitatibus suis, sub metis, terminis, limitacionibus et signis infrascriptis, confessus est vendidisse eisdem filijs Stepk, eorumque per eos heredibus pro tredecim marcis plene acceptis, prout dixit, inreuocabiliter habendam et iure perpetuo possidendam. Mete autem terre uendite, sicut homo noster, quem ad faciem ipsius miseramus, nobis recitauit, presentibus commetaneis et vicinis, quorum nomina inferius exprimuntur, pacifice et quite erecte et signate taliter distinguntur, videlicet: Prima meta incipit a parte orientis a terra Stephani filij Stephani, ubi est arbor has cruce signata, sub qua est meta terrea; inde in commetacione terre filiorum Benzlay procedens versus partem occidentis venit ad arborem ihor cruce signatam, meta terrea circumfusam; inde ad arborem tul cruce signatam; inde ad arborem has cruce signatam; inde ad arborem ihor cruce signatam, vbi commetatur terre dicti Stephani; inde versus partem septemtrionis procedens venit ad arborem tul cruce signatam; inde ad arborem ihor cruce signatam meta terrea circumfusam; inde in modico spacio venit ad metam terream; inde ad uallem, in qua procedens cadit in fluuium Tymennicha, in qua procedens superius, in vicinitate terre Thobie filij Bodizlay, et Andree, ac fratrum suorum filiorum Gungys exit ad metam terream; inde in riuulo Palouinazta dicto procedens superius, venit ad caput eiusdem riuuli, ubi est meta terrea; inde ad arborem gertean cruce signatam, sub qua est meta terrea; inde versus partem orientis procedens, in commetaneitate terre Comitis Alberti venit ad arborem tul cruce signatam; inde ad aliam arborem tul cruce signatam; inde ad arborem has cruce signatam; inde ad arborem tul cruce signatam; inde ad metam terream; inde ad arborem ihor cruce signatam; inde ad aliam arborem ihor cruce signatam; inde iterum ad arborem ihor cruce signatam; inde ad arborem has cruce signatam, sub qua est meta terrea; inde ad tres arbores scil de vno trunco prolatas cruce signatas, sub quibus est meta terrea; inde ad arborem tul cruce signatam; inde ad arborem has cruce signatam; inde ad arborem gertan cruce signatam, sub qua est meta terrea; inde ad metam terream iuxta veteres metas; inde in commetaneitate terre predicti Stephani venit ad arborem korus cruce signatam; inde ad arborem piri cruce signatam, sitam prope magnam viam; inde ad aliam arborem piri cruce signatum; inde ad arborem korus cruce signatam; inde ad priorem metam, ibique terminantur. In cuius vendicionis memoriam pleniorem et robur presentes concessimus patrocinio sigilli nostri munitas. Datum et actum sabbato proximo post festum Ascensionis Domini, anno ab Incarnacione eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo septimo.
(Eredetie bőrhártyán, vörös-kék selyemzsinóron függött pecsét alatt; a főmélt. herczeg Batthyáni családnak levéltárában.)