Excellentissimo domino suo Ladizlao Illustri Regi Hungarie Albensis Ecclesie Capitulum oraciones in Domino debitas et deuotas. Receptis litteris Uestre Celsitudinis fidelem hominem nostrum misimus, sub cuius testimonio Petrus filius Gregorij homo uester quandam terram condicionariorum uestrorum Holges uocatam statueret Comiti Symoni Viceiudici Curie uestre, si uacuam eandem inueniret, et non fieret contradictum; citatis contradictoribus, si qui fierent, ad uestram presenciam ad terminum competentem. Qui quidem homo uester et noster ad nos postmodum reuersi dixerunt, quod ipsam terram dictus homo uester presentibus vicinis et commetaneis, et non contradicentibus, roambulassent et statuissent dicto Comiti Symoni. Quam quidem terram, sicut uisu considerari potuit, cum suis utilitatibus, fenetis, pratis et siluis, ac insula Holgen uocata ad tria aratra estimarunt; dicendo eandem ab aquilone, et ab oriente, nec non a meridie terris predicti Comitis Symonis, ab occidente autem terre Alexij de Opour commetaneum, et sub certis metis vndique contineri.
(IV. László királynak 1277-ki adományleveléből, mint fentebb 160. szám alatt.)