Nos Giula Comes Judex Curie domini Regis vniuersis quibus expedit significamus presencium per tenorem, quod Matias Comes et Magister Ratoldus filij Rolandi Bani bone memorie fratris nostri karissimi, coram nobis personaliter constituti confessi sunt uiua uoce quandam possessionem ipsorum Arauicha uocatam in Posoga constitutam cum suis vtilitatibus secundum continenciam litterarum ipsius Rolandi Bani domine matri iprosum, relicte R. Bani demisisse perpetuo possidendam. Datum in Ratold in die Cinerum anno Domini MşCCşLXXş octauo.
(Eredetie bőrhártyán, fehér-ibolyaszinű selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)