Capitulum Chazmensis Ecclesie vniuersus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam serie presencium volumus peruenire, quod Iwan filio Beryzlay a parte vna, ab altera autem Magistro Blasio seruiente Comitis Elye Saxonis vice et nomine eiusdem domini sui, coram nobis personaliter constitutis, idem Iwan porcionem terre sue in Polychna ipsum, sicut dixit, concernentem, cum siluis et vniuersis alijs attinencijs ac vtilitatibus suis, sub metis, terminis et signis infrascriptis confessus est, ex permissione et beneplacito Martiny et Dominici fratrum suorum uendidisse eidem Comite Elye, et suis per eum heredibus pro triginta et tribus marcis plene acceptis, sicut dixit, irreuocabiliter habendam et iure perpetuo possidendam. Item Isan filius Guerdem coram nobis personaliter constitutus quandam particulam terre sue, adiacentem terre eiusdem Iwan, uendidit eidem Comiti Elye pro vna marca coram nobis accepta iure perpetuo possidendam et habendam. Mete autem terre per dictum Iwan vendite, et particule terre vendite per Isan prescriptum, sicut homo noster quem ad faciem earundem miseramus, nobis recitauit, presentibus et consencientibus commetaneis et vicinis, quorum nomina inferius exprimuntur, pacifice et quite erecte hoc ordine distinguntur: Videlicet prima meta incipit a parte orientis in commetacione terre Stephani filij Stephani ab arbore gartan crucesignata meta terrea circumfusa; inde ad fluuium Blanycha, in quo procedens inferius uersus partem occidentis in magno spacio exit ad metam terream, in qua est dumus jawor; inde in vna ualle uersus meridiem tendens exit ad matam terream sitam iuxta viam; inde in eadem via declinat uersus partem occidentis, et peruenit ad magnam uiam, ubi est meta terrea, ibique commetatur particule terre vendite per Isan prefatum; inde in eadem magna via uersus meridiem procedens exit ad arborem ihor crucesignatam meta terrea circumfusam; inde directe procedens uenit ad arborem haas crucesignatam meta terrea circumfusam, sitam iuxta fluuium Charnareka; inde in eodem fluuio procedens inferius iuxta terram Magistri Moys in magno spacio uenit ad locum, obi quidam riuus Dobouech nocatus cadit in dictum fluuium Charnareka, ibique est arbor gartan crucesignata, sub qua est meta terrea; inde in eodem riuo Dobouech, iuxta terram dicti Iwan, ac Dominici fratris eiusdem procedens superius uersus partem septemtrionis in magno spacio exit ad metam terream sitam iuxta uiam; inde in eadem uia procedens in magno spacio uenit ad metam terream; inde in alia uia procedens uenit ad viam cruce signatam; inde in uia declinat ad metam terream sitam iuxta fluuium Jawarawa, in quo procedens superius in modico spacio uenit ad quendam riuulum, in quo tendens superius iuxta terram filiorum Guerden exit ad metam terream; inde iuxta siluam uersus partem orientis procedens uenit ad arborem has crucesignatam meta terrea circumfusam; inde ad aliam arborem haas crucesignatam; inde per siluam procedens uersus septemtrionem uenit ad arborem bik crucesignatam; inde directe uenit ad metam terream; inde ad siluam, in qua procedens per continuas arbores crucesignatas iuxta terram predicti Stephani in magno spacio uenit ad arborem ihor crucesignatam meta terrea circumfusam, ubi vicinatur terre Jacobi filij Stepk; inde uersus partem orientis per arbores crucesignatas procedens uenit ad arborem gartan crucesignatam; inde in commetaneitate terre dicti Stephani per continuas arbores crucesignatas in magno spacio venit ad priorem metam, ibique terminatur. In cuius uendicionis memoriam pleniorem et robur presentes concessimus sigilli nostri patrocinio communitas. Datum in festo Beati Johannis Baptiste anno Domini MşCCşLXXş octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje vörös-fehér-zöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)