Nos Capitulum Chasmensis Ecclesie tenore presencium significamus vniuersis, quod Bogdozlou et Pousa filij Zouani a parte vna, ab altera autem Jacobus filius Stepk iobagiones Castri de Garig coram nobis personaliter constituti, ijdem Bogdozlou et Pousa terram eorum hereditariam in Garig, inter terras ipsius Jacobi et fratrum suorum, Alexij filij Zouk, Bogdani filij Ztoik, et Stephani filij Stephani existentem, ipsos, ut dixerunt proporcione contingentem, totaliter et omnino cum duabus vineis, vna videlicet in eadem existente, alia vero super terra dicti Stephani constituta, ac omnibus alijs vtilitatibus et attinencijs suis confessi sunt uendidisse eidem Jacobo, suisque per eum heredibus, pro decem marcis plene coram nobis acceptis jure perpetuo possidendam et habendam. Cuius terre mete, sicut homo noster, quem ad faciem ipsius miseramus, nobis recitauit, presentibus commetaneis et uicinis pacifice et quiete erecte taliter distinguntur: Videlicet prima meta incipit a parte orientali iuxta terram filiorum Stepk predicti in capite unius sicce wallis, ubi est meta terrea; inde ad uiam vsque procedens uenit in caput vallis Ztermech uocate, ubi est meta terrea; inde per eandem wallem in riuo procedens inferius exit ad unum puteum, ubi est meta terrea; inde procedit iuxta siluam uersus meridiem; deinde iuxta arbores bik uenit ad metam terream; inde procedens uersus partem occidentis peruenit ad uiam, iuxte quam est meta terrea; inde directe procedens inferius cadit in fluuium Diuich dictum commetaneo actenus predicto Alexio existente; inde procedens superius exit ad wallem Kasnidol uocatam, in qua procedens uenit ad caput eiusdem vallis ad vnam viam, in qua procedens uersus occidentem in magno spacio uenit ad aliam uiam, super qua itur ad locum fori de Garig, ibique est meta terrea, commetaneis actenus Bogdano et Chernel existentibus; inde iuxta terram dicti Stephani procedens uersus septemtrionem in predicta uia in silua exit ad metam terream; inde declinat ad caput fluuij Granduch, ibique mons seu berch Gradech uocatus cedit dicto Jacobo, terra dicti Stephani a parte occidentali remanente; inde in eodem fluuio procedens inferius relinquit terram ipsius Stephani, et uicinatur terre filiorum Stepk, et cadit in fluuium Medueganuga; in quo procedens superius uersus meridiem, exiensque de ipso fluuio procedit uersus partem orientis in siluis bik, et uenit ad priorem metam, ibique terminatur. Astiterunt eciam coram nobis personaliter Stephanus filius Stephani, et Alexius filius Zouk, qui huic vendicioni et empcioni in nullo contradicentes fauorabilem consensum prebuerunt et assensum. In cuius uendicionis testimonium et robur presentes concessimus sigilli nostri patrocinio communitas, feria sexta ante festum Purificacionis Beate Virginis anno Domini MşCCş septuagesimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje fejér-vörös-zöld selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)