Capitulum Ecclesie Zagrabiensis universis presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod venerabili viro fratre Matheo, Abbate Monasterii de Toplicha pro se et pro Conventu eiusdem Monasterii a parte una, et Johanne filio Iwanch, Galcan filio Petri, Drugizlo filio Zibizlai, Wratizlo filio Wulkoyn, de generacione Surlo, pro se et aliis de eadem generacione ab altera coram nobis personaliter constitutis, idem Johannes et ceteri prenominati de parte sua dixerunt et confessi sunt: terras seu possessiones eorumdem Sernov vocatas, quarum mete seu termini inferius suo ordine sunt distincti, vendidisse et tradidisse memorato domino Abbati et eius successoribus, eidemque Monasterio de Toplica cum omnibus utilitatibus et pertinenciis terrarum seu possessionum eorundem, reservatis cum molendinis et vineis in eisdem terris existentibus apud ipsos, exceptis quatuor locis molendinorum et quindecim vineis, in quibus eligendis pro sue voluntatis arbitrio prefatus dominus Abbas habebit plenariam optionem, pro triginta et tribus marcis denariorum Zagrabiensium, singulis cum quinque pensis, receptis plenarie ab eodem, pleno iure in perpetuum possidendas. Obligantes se et assummentes per se et suos heredes expedituros sepedictum dominum Abbatem et eius successores prefatumque Monasterium penitus suis laboribus et expensis ab omni questione, quam racione prescriptarum terrarum contra eundem dominum Abbatem vel eius successores per quempiam in iudicio vel extra iudicium moveri contingeret in futurum. Mete autem predictarum terrarum, sicut discretus vir Magister Mamfredus, Archidiaconus de Guerche, ad ipsas circumspiciendas per nos specialiter destinatus nobis retulit, tali ordine distinguntur: Prima meta ab oriente incipit in loco ubi cadit Surno in fluvium Gradicha vocatum, ubi est arbor gercheanfa cruce signata; deinde tendit inferius per longum spacium per eundem fluvium Gradycha versus orientem usque ad locum, ubi cadit rivulus Ogrageniche in predictum fluvium Gradicha, ubi est arbor cherasi cruce signata; deinde tendit versus occidentem per longum spacium per predictum rivulum Ogrageniche inter montes usque ad fontem, qui est caput eiusdem rivuli, ubi est arbor hasfa cruce signata, iuxta quam sunt due mete terree; deinde parumper progreditur versus aquilonem ad duas arbores kercus cruce signatas; a quibus progreditur superium ad montem ad arborem castanee cruce signatam; inde paululum descendit ad duas arbores bikfa cruce signatas, iuxta quas sunt due mete terree; inde transiens per silvam Lumno nuncupatam, tendit per longum spacium ad arborem sorbi cruce signatam, iuxte quam est arbor bikfa similiter cruce signata; deinde descendit ad quemdam rivulum Lumno vocatum, quem transiens ascendit versus septemtrionem ad viam publicam, que separat terras nobilium de Blyna a predicta terra, iuxta quam viam sunt due arbores gercheanfa et hasfa vocate, cruce signate, iuxta quas sunt due mete terree; deinde tendit per eandem versus occidentem per magnum spacium ad quoddam trivium, ubi sunt due mete terree; deinde ascendit per quemdam monticulum usque ad cacumen ipsius; a quo descendendo tendit ad alium monticulum Kynnk vocatum, in cuius cacumine est arbor cherasi cruce signata; deinde descendendo versus meridiem iuxto arborem pici silvestris tendit per modicu n spacium ad alium trivium, ubi sunt due mete terree; inde descendendo versus meridiem progreditur ad caput rivuli Zemo vocati, a quo descendendo per eundem rivulum versus orientem per longum spacium pervenit ad primam metam, et sic terminantur. Ut igitur huiusmodi vendicio robur obtineat perpetue firmitatis ad instanciam et peticionem pertium presentes contulimus literas sigillo nostro consignatas. Datum anno Domin MCCLXX octavo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 197. l.)