211. A velenczei kormány intézkedése a Lesina és Brazza szigetek podestájának ellátásáról. 1278.

De Potestate Farre et eius salario et familia. Millesimo ducentesimo septuagesimo octavo, indictione VI., die XI exeunte Julio, capta fuit pars: quod Potestas, qui debet esse in Insula Farre et Braze et aliis terris, que sunt de suo Episcopatu, debeat esse ad quatour annos, et debeat habere libras mille pro sallario ad denarios parvorum ad racionem de denariis parvorum XXX pro quolibet grosso, qui debeat habere unum socium Venetum et unum Notarium, et scutifferos VIII et equos sex. Cui socio teneatur dare duas robas decentes, et libras XL. in anno ad predictam racionem, et Notario teneatur dare pro sallario solidos XX grossorum, et de servitoribus possit tenere duos de Sclavonie vel Dalmacia. Et de equis supradictis teneatur tenere tres in stalla. Et quod non debeat vel possit recipere donum sive presens ab aliqua persona ullo modo vel ingenio, exceptis frugibus, quas sit licitum recipere ad valorem unius grossorum a qualibet persona in die, et duabus fialis vini, que non sint plus de libra qualibet a qualibet persona in die, de leporibus et perdicibus quaternis carnibus cervi et carnibus de cuniglis, et non habeat mercatum, et in aliis commissis ponatur secundum formam aliarum eommissionum, secundum quod videbitur. Et si Consilium est contra, sit revocatum. Item habeat duos Consiliarios, qui habere debeant libras CC pro sallario pro quolibet eorum ad par, ad dictam racionem; et habeant unum equum et duos pueros pro quolibet; et habeant mercatum ita, quod non possint habere ad mercatum libras MM ita quod non possint emere vinum vel bladum pro incanipare causa revendendi vel mittendi extra terram per se vel per alios ullo modo. Et debet fieri regimen per maiorem partem ipsorum.

(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 119. l.)