Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum Nos et domina Regina karissima consors nostra honestum virum Comitem Perchinum fidelem nostrum ad dominum Karolum Regem Sicilie socerum nostrum karissimum pro agendis nostris arduis misissemus, idemque apud eum functus nostre legacionis officio congruenti iuxta Nostre beneplacita Maiestatis esset in suo reditu in itinere constitutus; incidit in latrones, ibique per eosdem miserabiliter extitit intemptus; et post mortem eius Nicolaus Banus tocius Sclauonie dilectus et fidelis noster uniuersas possessiones eiusdem existentes in Sclauonia occuparat. Verum quia Merculinus Comes fidelis noster, auunculus ipsius Comitis Perchini, dimidietatem uniuersarum possessionum Perchini Comitis predictarum suam fuisse et esse per priuilegiales litteras venerabilis Capituli Strigoniensis Ecclesie, et alia documenta declarauit: Nos predictam dimidietatem omnium possessionum Perchini Comitis empticiarum Merculino Comiti reddidimus, restituimus et reliquimus tanquam ius suum perpetuo possidendam; residuam uero dimidietatem earundem possessionum reddidimus et restituimus Anthonio fratri Perchini Comitis uterino, ad quem eadem dimidietas debebat deuenire iure successorio et consuetudine Regni nostri, similiter perpetuo possidendam. Ad hoc, quia omnes alie possessiones, quas Perchinus Comes ex collacione Regia obtinebat, post mortem eius ad manus nostras fuerant deuolute; Nos easdem Merculino Comiti propter fidelia merita seruiciorum ipsius, que primum felicis recordacionis Serenissimo Regi karissimo patri nostro, et demum nobis omni tempore incessanter exhibuit et impendit, ac Anthonio fratri iam dicti Comitis Perchini de Regio fauore et gracia speciali donauimus, dedimus et contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas; omnesque litteras nostras, si quas super collacione ipsarum possessionum a Nobis aliqui forsitan impetrassent, auctoritate presencium reuocamus, cassamus, uanas et irritas nunciamus. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem Merculino Comiti et Anthonio fidelibus nostris presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Nicolai Aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno ab Incarnacione Domini MşCCşLXXş nono, Regni autem nostri anno septimo,
(Eredetie bőrhártyán, a zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)