Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod frater Martinus Abbas Monasterij Sancti Benedicti ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium Serenissimi Principis domini Stephani felicis recordacionis olim illustris Regis Hungarie karissimi patris nostri super empcione cuiusdam molendini super fluuio Goron situati, et collacione fundi vnius curie in villa Bors existencium, petens cum instancia, ut idem ratificare, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem tenor talis est:
Nos Stephanus D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik V. István királynak 1272-ki okmánya, mint fentebb 50. sz. a.)
Nos igitur iustis peticionibus ipsius Abbatis in hac parte fauorabiliter inclinati, dictum priuilegium patris nostri ratum habentes et acceptam, et de uerbo ad uerbum insertum presentibus confirmamus duplicis sigilli nostri munimine roborando. Et quia bone rei dare consultum et presentis vite subsidium, et eterne beatitudinis cernitur premium expectare; ob contemplacionem Sancto Matris Ecclesie, et presertim considerata lesione ipsius Monasterij, quam nostris annis puerilibus subportauit; concessimus ordinantes, quod tam Abbas et Fratres Sancti Benedicti de Garana, quam iobagiones seu inquilini eorundem in ipso fundo curie residentes, racione eiusdem fundi curie et molendini nullum censum, nullamque exaccionem, que per nos, uel Comitem Borsiensem constitutum pro tempore, aut Villicum et ciues Borsienses, siue quemcunque aliquem alium, ad numerum mansionum ville eiusdem, uel alio modo indicta fuerit, quocunque nomine censeatur, persoluere ullo unquam tempore teneatur, transgressoribus presentis ordinacionis nostre, si forsitam eam attendere temerarie aliqui non curarent, exnunc super hoc silencium perpetuum imponentes. Datum per manus venerabilis viri Magistri Nicolai Aule nostre ViceCancellarij, dilecti et fidelis postri, anno Domini MşCCşLXXş nono, Regni, autem nostri anno soptimo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 459. l.)