Venerabili in Christo patri (Thymotheo) Dei gracia Episcopo Zagrabiensi, Philippus miseracione Divina Firmanus Episcopus, Apostolice Sedis Legatus, salutem et sinceram in Domino caritatem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis vestra peticio continebat, quod dominus Ladizlaus, Vngarie Rex illustris, ex devocionis ardore quem ad Zagrabiensem Ecclesiam gerit, vobis, et per vos ipsi Zagrabiensi Ecclesie Comitatum de Guersente cum collecta marturinarum et septem denariorum tenendum, habendum et possidendum libere contulit, prout in eiusdem Regis literis ipsiusque sigillo dupplici sigillatis, quas de verbo ad verbum fecimus presentibus annotari plenius continetur. Quare humiliter petiistis a nobis, ut collacionem dignaremur per nostras literas confirmare. Nos itaque vestris supplicacionibus annuentes, collacionem predictam, sicut provide, iuste ac racionabiliter facta est, ratam et gratam habentes, ipsam auctoritate qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Tenor autem predictarum literarum inferius annotatur, qui talis est:
Ladizlaus Dei gracia Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. László királynak 1277-ki adománylevele mint fentebb. 159. sz. a.)
Datum in castro Budensi, III idus Julii, indiccione VII. anno Domini MCCLXX. nono. Pontificatus domini Nicolai Pape tercii anno secundo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 199. lap.)