Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis significamus quibus expedit memorie commendantes vniuersis, quod nobiles viri Etruch et Nicolaus filij Etruch coram nobis constituti confessi sunt, inter ipsos talem in suis possessionibus diuisionem se fecisse: quod medietas ville et terre Berzenche vocate superior a parte fluuij Ipoll, que fuerat Nicolai, cessit nunc Magistro Etruch, separata eciam metis et distincta; alia uero medictas inferior a parte aque Berzenche, quam ipse Magister Etruch habuit, cessit Magistro Nicolao similiter filio Etruch sub ijsdem metis. Areas autem sitas seu loca curialia, quas hacenus tenuerunt, non mutauerunt; sed habebunt eadem loca, que habuerunt usque modo, cum utilitatibus et pertinencijs suis; jobagiones vero suos uterque ipsorum transferat ad suam porcionem in presenti diuisione sibi assignatam. De terra Zalatna, quam Nicolaus habuit, cessit nunc Magistro Etruch; et ex illa terra, quam Puoscha tenebat, quedam particula certis metis distincta, quam terre Zalatna adiectam fuisse dixerunt, a parte ville et sylue Suine, cessit similiter Magistro Etruch. Terra vero Kemenech, et terra Lescav cum reliqua parte terre quondam Puoscha a parte terre Kemenech adiacente, deuolute sunt ad Magistrum Nicolaum filium Etruch. Item medietas terre Kalnov est Magistri Etruch, et alia medietas Nicolau sub ijsdem metis, quibus hactenus possederunt. Item medictas ville et terra Terbedied cessit Magistro Etruch, et alia medietas Nicolao. Item in terra Kocho Magister Etruch habet eandem partem, quam prius habuit metis distinctam; et Nicolaus habet similiter eandem porcionem, quam prius habebat metis separatam. Et molendinum, quod est in Kokov iuxta ecclesiam cessit Magistro Etruch; aliud molendinum quod est ibidem in fine ville inferiori, cessit Magistro Nicolao et in locis molendinorum adhuc vacuis equalem partes habebunt porcionem. Item possessio Zahorah, et alia possessio Batka nomine, cum terris ibidem acquisitis, et omnibus pertinencijs suis, cesserunt Magisteo Etruch; et pro istis duabus possessionibus Magister Nicolaus habet terram Boholnuk similiter cum pertinencijs suis. Item medietas montis et castri Oscin vocati, et palacij, incipiendo a muro, quo ipsum palacium est diuisum a parte silue, cessit Magistri Etruch; alia vero medietas montis, castri et palacij ab oriente remanet Magistro Nicolao. Item pars vtraque jobagiones suos, quos habuerunt, de terris, quas prius habebant, trans ferre libere ad terram vel terras possunt, que in presenti diuisione sibi sunt pro sua porcione assignate; et si que parcium jobagiones alterius partis detineret, vel de villa eius recedentes ad suam villam quocunque modo reciperet; pro singulis mansionibus jobagionum siue detentis siue receptis in villam suam, decem marcas soluere teneatur. Preterea obligarunt eciam se partes coram nobis, quod si que carum presentem diuisionem retractaret, parti aduerse ipsam diuisionem obseruanti teneatur soluere centum marcas. Datum in octaua Beatorum Petri et Pauli Apostolorum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono.
(Másolata a mélt. báró Vécsey családnak sárköz-ujlaki levéltárában.)