Capitulum Ecclesie Beati Patri de Posoga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire: puod Ladizlaus filius Comitis Pasca, et Nicolaus filius Emchud ab una parte; Magister Dacianus et Christoforus filij Johannis, consobrini Comitis Pasca ab altera; coram nobis porsonaliter comparentes ijdem Ladizlaus et Nicolaus confessi sunt viua voce, quod terram Borsod vocatam in Comitatu de Wolkou existentem, quam Rex Bela felicis recordacionis adhuc tempore sui Ducatus Comiti Pasca patri eiusdem Ladizlai contulerat; cuius terre medietatem idem Ladizlaus supradicto Nicolao ex concessione Regia dederat et assignarat, supradictis Magistro Dacyano et Schristoforo pro quadraginta et duabus marcis, partim in denarijs et partim in estimacione condigna plene receptis vendidissent perpetuo possidendam; quas tamen XL et duas marcas Magister Dacyanus et Christoforus persoluerunt corem nobis Ladizlao et Nicolao prenotatis. Dixit eciam Ladizlaus, quod non solum predictam terram Borsod pro predicta summa pecunie vendidisset; verum eciam maxime pro eo dedisset; quod cum Comes Paska pater eiusdem in extremis laboraret, paterna benediccione sibi iniunxisset; vt si heredam solacio destitutus foret, nemini de cognatis suis eandem terram vendere seu dare presumpmeret, nisi filijs Johannis consobrini sui, videlicet Magistro Dacyano et Christoforo prenotatis. Nec hoc pretermittimus, quod Ladizlaus et Nicolaus prenotati, recepta dicta pecunia plenarie, priuilegium Regis Bele super collaciona eiusdem terre confectum in manus Magistri Dacyani et Christofori statuerunt coram nobis, sepedictam terram Borsod in metis et terminis in ipso priuilegio continentibus (így) tenendam et possidendam in filios filiorum suorum relinquendo. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus ad instanciam et peticionem Ladizlai et Nicolai predictorum sigilli nostri munimine roborando. Datum anno Domini MşCCş septuagesimo nono.
(Eredetie bőrhártyán, kék selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)