231. A váczi káptalannak bizonyságlevele, hogy Bolchard comes a Tenanban lakó vendégeknek szabadságokat adományozott. 1279.

Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod in nostri presencia constitutus nobilis uir Comes Bolchardus filius Comitis Keliani confessus est clara uoce, quod terram suam hereditarium Tenan uocatam, ad se solum pertinentem, cum omnibus utilitatibus eiusdem terre vniuersis hospitibus residentibus in eadem, et nominatim Cunch Stuberl talem concessit libertatem et donauit, quod singulis annis de ipsa terra predicti hospites soluent quadraginta marcas fini argenti, aut deuarios tempore solucionis pro qualiber marca, sicut current, in terminis infra scriptis; primo in die Cinerum soluent tredecim marcas, fertonem et quatuor pondera; item in festo Pentecostes soluent tredecim marcas, fertonem et quatuor pondera; in ultima uero solucione, videlicet in festo Beati Martini post uenturo tredecim marcas, fertonem et quatuor pondera soluere tenebuntur. Quibus quadraginta marcis persoluendis et persolutis predicti hospites ab omni solucione, seruicijs et terragio, seu quibuslibet exaccionibus ac condicionibus, preter muneribus infra notatis, erunt modis omnibus expediti, nec debent amplius per quempiam ad alium coharctari; immo si Regalis collecta ipsos soluere contingentem dominus Rex prenominato Comiti Bolchardo aut suo successori relaxaret, prefatis populis essent relaxata; si autem eandem collectam Rex exhigeret ab ipsis, Comes Bolchardus refundere aut in compotum predictarum quadraginta mercarum recipere teneretur. Item munera dabunt quater in anno; primo in festo Beati Martini de qualibet curia dabunt vnum pullum, et vnum panem, et vna mansio dimidiam sarlatam de auena; item in Natiuitate Domini quelibet curia vnum pullum, et vnum panem, ac quatuor idrias ceruisie in communi, aut quadraginta denarios pro eadem, vnum porcum aut fertonem pro eodem, item queuis curia vnum currum de lignis comburendis; item in Pascha queuis curia vnum pullum, vnum panem, caseum, et quatuor oua, et in communi duos agnos, et quatuor idrias ceruisie aut quadraginta denarios pro eadem; item in festo Pentecostes quelibet curia soluet vnum pullum, vnum panem, quatuor oua, et quatuor idrias ceruisie aut quadraginta denarios pro eadem. Quibus omnibus datis et persolutis dominus terre nullam iurisdiccionem in eadem villa seu terra habebit; exceptis tribus iudicijs, furto scilicet, homicidio et incendio, que dominus terre aut suus officialis vna cum villico et villanis iudicabit in eadem villa, duas partes percipiendo de eisdem, terciam uero partem villicus pro tempore constitutus. Item is memorata villa desolata, incensa, exusta fuerit et destructa, aut si terra fuerit minuta, quam possident hospites prenominati; dominus terre aut sui successores, prout lesa uilla fuerit aut in terra minuta, in quadraginta marcis predictis de tanto dampno graciam faciet, secundum quod hospites sunt perpessi; sicut se sepedictus Comes Bolchardus pro se, heredibus suis heredumue successoribus coram nobis obligauit. Item, sicut qui clara luce uenerunt, sic clara luce, venditis bonis suis et solutis omnibus debitis suis, accepta licencia a uillico et suis conciuibus, liberam recedendi habeat facultatem. In cuius rei testimonium ad instanciam eiusdem Comitis Bolchardi, presente eciam Comite Stephano de Sceredahel ordinare huiusmodi composicionem, presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas anno Domini MşCCşLXXş nono. Presentibus tamen Magistro Praule Lectore, Magistro Andrea Cantore, secundo Paulo Custode, Magistro Anea Pestiensi, Magistro Nicolao de Scigethfey, Magistro Petro de Sounuk Archidiaconis, et alijs multis ibidem in Ecclesia Beate Virginis humiliter Deo famulantibus et deuote.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)