Nos Nicolaus de Gara Regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum, nec non Comes Petrus de Peren Judex Curie Serenissimi et Magnifici Principis domini Sigismundi, Dei gracia Romanorum Regis Semper Augusti, ac Hungarie etc. Regis, memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis: quod cum Elias filius Mykech de Welike Comes Terrestris Reychensis, nec non Ladislaus filius Michaelis de Fodorostyna, et Petrus filius Petri Chvrch de Pribenoch, in eorum ac vniuersorum et singulorum Predialium et Nobilium Castri Reychensis personis domino nostro Sigismundo Regi, in eo, quod quamvis ipsi et quilibet eorum prediales et nobiles jobagiones Castrenses existendo, per diuos Reges Hungarie, propter preclara progenitorum eorum seruiciorum merita specialibus libertatum prerogatiuis et graciosis indultis, vigore certorum litteralium instrumentorum exinde confectorum fuissent et essent presigniti, eisdemque a tempore, cuius contrarium non existeret, ad inslar predialium et nobilium verorum et naturalium serviencium Regalium, vltra Drauam constitutorum, et iuxta eorumdem libertates vsi fuissent et gauisi, fruique deberent de iure et gaudere; nichilominus tamen Martinus dictus Ders de Zeredahel litteralia eorum munimenta, que apud se habuisset, manibus suis vendicando, et premissis eorum libertatibus fraudulenter obuiare machinando, tam ipse Martinus Ders, quam demum nobilis domina consors, nec non filij et adherentes ipsius Martini Ders, ipsos nobiles Castri predicti diuersis pecuniarum et alijs taxis, nec non dacijs, exaccionibus, et seruicijs, sepe replicatis uicibus eis et eorum singulis impositis, et ab eis exactis et extorsis, certis eciam possessionibus, et porcionibus possessionarijs nonnullorum ex eis pro se ipsis occupatis, et illic suos rusticos locatis, ipsis, vt eos premissis eorum libertatibus ac possessionibus et porcionibus possessionarijs priuari, ac in rusticos conuertere possent, contra premissas eorum libertates et graciosa indulta multipliciter impediuissent, turbassent, et agrauassent, querimoniam perrexissent. In contrarium vero Briccius filius Andree de Saarkecz, familiaris prefate domine et filiorum suorum, ad eiusdem domini nostri Regis presenciam accedens, nominibus et in personis ipsorum filiorum et relicte Martini Bani, ipsos prediales prefato Martino et ejus filijs datos, iuxta suam Regiam donacionem eis factam, conseruasse, ex eoque ipsos in premissis innocentes existere patefecisset. Et huiusmodi querelis ambarum parcium perceptis, idem dominus noster Rex nobis inter eosdem prediales prefatamque dominam et filios eius omnibus juribus et litteralibus ipsorum instrumentis, factum premissum tangentibus examinatis, proposicionibusque ac alijs legittimis documentis intellectis, verum et iustum judicium facere demandasset; huiusmodique judicij et justicie inpensio ad presentes octauas diei Medij XL-me fuisset deducta; nempe eisdem octauis instantibus prescripti Elias filius Mykech de Velike Melyke Comes Terrestris, item Benedictus filius alterius Mykech de Rempoch, Briccius filius Martini de Kletynch, et Lachk filius Stephani de Iwanoch Prediales dicti Castri Reychi, pro se personaliter, pro Stephano vero et Simone filiis Mattius, Vrbano et Thoma filijs Georgij, Nicolao filio Dermthych, Georgio filio Johannis, Lachko filio Stephani, Petro filio eiusdem Lachk, Thoma filio Dyonisij de Petrosinch, nec non Petro et Clemente filijs Gordose, Andrea sartore filio Petri, Anthonio filio Myke, Nicolao filio eiusdem, Petro Dicto Zerdilonich, Matheo, Francisco et Nicolao filijs Michaelis, Johanne filio Iwan, Adriano filio Fabiani, nobili domina relicta Thome, Nicolao dicto Twrina et Matheo filio Petri de Zobchynch, Ladislao filio Mychaelis, et Valentino filio Nicolai de Fodrostina, Demetrio et Gregorio filijs Bank, Andrea filio Laurencij Leukes, Blasio et Elia filijs Andree, Kemyn filio Fabiani, Matheo filio Clementis, Jacobo et Johanne filijs Laurencij, ac Georgio filio Nicolai de Dragchewch, Nicolao filio Nicolai, Briccio et Stephano filijs Martini de Kletynch, Martino filio Blasij, Anthonio filio Petri, Stephano et Johanne filijs Johannis, Thomas filio Petri, Wallentino filio alterius Petri, Petro filio Iwan, Thoma filio Blasij, Blasio filio Fabiani, Matheo filio Iwan et nobili domina relicta Petri de Iwankouch, discreto viro domino Stephano Plebano Sancte Crucis de Welike predicta, Symone filio Emerici, Nicolao filio eiusdem Emerici, Dominico filio Laurencij, Martino filio Thome, nobili domina relicta Celementis, et Clemente dicto Dragayech de Mykostina, Anthonio filio Dyonisij, Petro filio Iwnusonych, Johanne et Valentino filijs Iwan de Somrakouch, Marco filio Dragynych, Georgio filio eiusdem, Matheo filio Petri et Anthonio filio eiusdem, Nicolao filio Mathei de Lippa, Georgio filio Briccij, et Paulo filio Blasij de predicta Welika, Nicolao Verus filio Petri de Wlchakostina, domina relicta Johannis filij Petri, Nicolai filio Stephani filij Pwnek, Nicolao filio Petri, Georgio filio Nicolai, nobili domina relicta Gregorij, Paulo filio Nicolai, Thoma filio alterius Nicolai, et Symone filio Pwnek de Petozlauch, nobili domina relicta Blasij, Adriano et Benedicto filijs Thome, Johanne dicto Kwkethych, Wrbano filio Stephani, Fabiano filio Pauli, Johanne filio Petri, Matheo filio Pauli, Thoma, Anthonio et Blasio filijs Stephani, Georgio et Matheo filijs Marci, Georgio litterato et Gallo filijs eiusdem Mathei, ac Iwan filio Johannis de Wechkouch, Johanne filio Mychaelis, Benedicto prediali Malchech filio Mathei, Johanne et Stephano filijs Thome, Thoma filio Petri, Matheo filio Stephani, nobili domina Rosa vocata relicta, Stephani, Thoma filio Andree, Puczko filio Thome, Anthonio et Stephano filijs Georgij, Ztanko filio Petri, Matheo et Stephano filijs Michaelis de Pribinouch, Johanne filio Wrbani, Gregorio filio Anthonij, Andrea filio Mathei, Anthonio filio Thome, Georgio filio Mykus, Malecz filio Iwan, Berlek filio Gregorij, Anthonio filio Valentini, Jacobo filio Johannis, et Fabiano filio Wrbani de Wlkanouch, nobili domina Znegawa, vocata filia Johannis filij Fabiani de Rempostyna, Matheo filio Dyonisij, Georgio filio Johannis, Clemente et Valentino filijs Laurencij, ac Symone filio Clementis de Cherenkostyna, Benedicto filio Clementis et Anthonio filio Thome de Ranizlouch, Emerico filio Adriani, Andrea filio Barnabe, et Wrbano filio Fabiani de Strelnayeustyna, domino Matheo sacerdote filio Nicolai, Clemente filio alterius Gregorij, Stephano fratre eiusdem Clementis carnali, Demetrio filio Blasij, Walentino filio Jacobi, Stephano sartore de Dragowanch, Johanne filio Andree, Gregorio filio Benedicti, Thoma filio Dyonisii, Andrea filio Barnabe, Anthonio filio Andree, Demetrio filio Johannis, Valentino filio Iwan, Paulo filio Martini, et Clemente filio Thome de Lukachouch, Blagonia filio Blasij, Myke et Paulo filijs Petri de Blasistrouch, Nobilibus Predialibus et Jobagionibus prefati Castri Reyche, eosdem in presentem causam intromittendo, ijdem cum procuratorijs litteris Comitum et Judicum Nobilium Comitatus Crisyensis ab vna; parte vero ex altera prefata nobilis domina relicta prefati Martini Bani Anna vocata, et Georgius filius eius, coram nobis adherentes, et ipsi Prediales exhibitione litterarum priuilegialium domini Regis Lodouici duobus sigillis suis dupplicibus pendentibus, vno priori et antiquo in partibus Wzure deperdito, et alio novo consignatarum anno gracie, millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, octauo idus Apilis mensis, Regni autem sui anno quinto decimo confectarum, et tandem duodecimo kalendis mensis Junij anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo quarto confirmatarum, que tenorem litterarum Regis Ladizlai filij Stepnani, filij Bele Regis quarti, anno domino millesimo ducentesimo septuagesimo nono, Regni autem sui anno septimo subortarum, verbaliter et confirmative in se habebant, priores eorum, et se ipsos, veluti nobiles Jobagiones Castri et Prediales Comitatus de Reyche, a judicatu, judicio, jurisdiccione et potestate filij Henryci Bani, Nicolai, videlicet quondam Comitis de Reyche et aliorum Comitum pro tempore constitutorum, per ipsum Ladizlaum Regem modo litteris in eisdem contento, pure et simpliciter, de gracia sua spociali, tamquam ueros et naturales seruientes suos Regales vltra Drauam constitutos, iuxta libertatem eorundem nobilium, exemptos exstitisse declarando litteras Capituli Ecclesie Chasmensis priuilegiales, domine Marie Regine relatorie rescriptas quarto die ferie sexte proxime aute festum Beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo primo emanatas, habentes in se tenorem litterarum eiusdem domine Marie Regine adiudicatoriarum eidem Capitulo directarum, presentarunt continentes: quod inter predialas et nobiles Jobagiones Castri de Reyche, litteris in eisdem nominatos, vt actores ab vna, et inter Stephanum filiam Stephani filis Mychk Bani, parte ab alia super occupacione eorundem predialium, et quorumlibet jurium ipsorum, coram ipse domina nostra Regina lis mota exstitisset, in qua quidem lite, ipso Stephano filio Stephani deficiente, eadem domina Regina vniuersa predia et quaslibet porciones possessionarias dictorum predialium, ipsos ab antiquo contingentes, sub condicionibus et libertatibus eorum, eis et eorum heredibus perpetuo possidendas restatuere commisisset; Paulus itaque dictus contra de Nagech, homo Reginalis, ad id specialiter transmissus, et Magister Gregorius Canonicus ipsius Capituli testimonium, ad facies uniuersorum prediorum et porciouum possessioniarum prescriptorum predialium et nobilium Jobagionum videlicet Johannis filij Emerici de Zelna, alterius Johannis filij Fabiani de Rempoch, Georgij filij Fabiani de Saulfelde, Wrbani filij Fabiani de Wlkanolch, Andree filij Barnabe de Lukachouch, Petri filij Iwan de Welike Melike, Petri filij Blasij similiter de Weliky Melike, Michaelis filijs Petri de Pribinouch, Dominici filij Jacobi de Rathkpetherfelde, Ladislai filij Dominici de Saulfelde, Gregorij filij Fabiani de alia Wlkanolch, Petri et Benedicti filiorum Dyonisij de Chernkoch, Dominci filij Laurencij de Keresthur, nec non Nicolai filij Ladislai de Kletynch, alio nomine Lehafelde, Mathei filij Martini de Lippa, Dyonisij filij Blasij similiter de Welike Melike, Mykech filij Stephani penes fluuium Marocha, Petri filij Vlchyak de Capite Velike filij predicti Georgij filij Iwan de Wechkolch, Ladislai filij Michaelis de Fodorostyna, Myke filij Punek de Myrostyna, Mathie filij Gregorij de Dernechynchyna, Benedicti filij Johannis de Hranizlauch, Benedicti filij Dragina de Drageverolch, Fabiani filij Georgij de Moysna, et Laurencij filij Petri de Radozlaustyna nominatorum, in tenutis et pertinencijs prelibati Castri Reyche habitorum, vicinis et commetaneis eorumdem vniuersis inibi legitime conuocatis et presentibus, accedendo, memorata predia, seu possessionarias porcines cum earundem vtilitatibus et pertinencijs vniuersis annotatos prediales ab antiquo contingentes, eisdem et ipsorum heredibus sub condicionibus et libertatibus premissis, prefato Magistro Stephano filio Stephani filij Mychk, in hac parte silencium imponendo, restituissent et comisissent, nemine alio contradictore inibi penitus apparente, perpetuo possidenda et habenda. Quibus quidem litteris per ipsos Prediales productis, seriebusque earum perceptis et intellectis, eadem domina dictusque Georgius filius suus, se et alios filios dicti Martini Bani, preterea dicti Prediales similiter se ad pacis reformationem in premissis faciendam, per nos transmitti postularunt. Quos cum nos ad eandem pacem faciendam benivole admississemus, tandem, sicuti prescribitur, prefati Georgius filius et nobilis domina Anna relicta ipsius Martini Bani pro se personaliter, pro Ders vero et Petro filijs eiusdem Martini Bani ijdem sine litteris procuratorijs, quorum onera et quelibet grauamina, si ipsi simul vel diuisim de subcriptis resilire et ea reiterare uellent et conarentur, super se cunctasque eorum hereditates et bona receperunt ab vna parte; siquidem ex altera prefati Elias Benedictus, Briccius et Lachk Prediales, pro se similiter personaliter, pro predictis vero alijs predialibus, cum prescriptis prcuratorijs litteris, nostri comparantes in presencia, dixerunt et proposuerunt in hunc modum: quod ipsi ex induccione nobilium virorum Magistrorum Georgij filij Petri de Dombo, Stephani filij Petri de Bochka, et aliorum, pro pace inter eos fienda laborancium, taliter concordassent et ad perpetue pacis vnionem deuenissent: Vt tam premissam causam inter eos motam et habitam, quam eciam alias vniuersas et singulas, hactenus inter eos et prefatum condam Mardinum Banum exortas et suscitatas, tamquam sopitas et cassatas, condescendere fecissent, seque alternatim et mutua vicissitudine, superinde expeditos et modis omnibus absolutos reddidissent; cunctas et singulas causales litteras, vbilibet sub quibusuis verborum formis alterutrum confectas, inanes, friuolasque, et exhibitoribus nocitiuas relinquendo; ymo concordarunt, supersedere fecerunt, cassarunt, et mortificarunt coram nobis articulis moderaminum specifice adiectis, quod ipsi Georgius, Ders et Petrus filij, nec non nobilis domina Anna relicta prefati Martini Bani, ipsorumque heredes et posteritates vniuersi, prescriptos Eliam Comitem Terrestrem, aliosque Prediales in superioribus nominatim conscriptos, et eis succedentes, semper temporibus successiuis perpetuis, in illa eorum libertatis prerogativa et gracia, quibus priores eorum, et per consequens ipsi ante tempus prescripte donacionis ipsi Martino Bano facte, freti fuissent et gauiis inmutalibiter et inconcusse conseruare tenebuntur, nullamque nouitatem, vltra dictam libertatem, super eos et eorum posteros facere et immutare valebunt; et quod ipsi Prediales et cuncti eis s uccedentes, ipsis filijs, et relicte Martini Bani, eorumque heredibus, sicuti eorem ueris et naturabilibus dominis, semper obedire, ipsosque uereri, seruiciaque et dacia ad collectas debitas, sicuti alias, dum sub manu et potestate Regie Maiestatis fuissent constituti, fecissent et exercuissent, locis et temporibus ingruentibus, eis dare, amministrare, facere et exhibere obligati haberentur. Sic et eo modo, vt per tempore euiterna, n quolibet anno quilibet ex ipsis, puta predialibus, de predio suo sibi subiecto, quantecunque quanitates existerent, in quolibet die festiuitatis Beati Georgij martyris, singulas duas pensas denariorum noue moneta, deinde uero secundario in qualibet die festiuitatis Beati Martini confessoris, ipsi omnesque prediales communiter et indiuisi, septem marcas computi Regni Sclauonie, pro qualibet scilicet marca duos florenos nonos computando prefatis filijs et relicte Martini Bani in heredum heredes, pro collecta dare et soluere tenebuntur. Ceterum, quia ipsi prediales Regali vel Reginali Maiestati, dum vltra Drauam in Regno Sclauonie subintrassent, iuxta ritum antiquum victualis dare fuissent astricti; ideireo ipsa Regalis vel Reginalis Maiestas, quandocunque et quocienscunque illuc in ipsum Regnum Sclauonie accederent, huiusmodi uictualia semper, tociens quociens hoc eueniret, non ipsis Regali aut Reginali Maiestati, sed precise ipsis filijs et relicte Martini Bani, aut eorum posteris, tanquam eorum Dominis, dare et aministrare debebunt. Nichilominus autem, sicut ab antiquo fuisset consuetum, ipsi Prediales pro faciendo Judicio in villa Keresthur Sedem Judiciariam habebunt, eo modo, quod ex parte ipsorum predialium Comes Terrestris eorum, ex parte uero prefatorum filiorum et relicte Martini Bani, uel heredum eorum, Comes uel Officialis eorum pro tempore constituti, ibi in dicta Keresthur, Sede Judiciaria, pro ipso Judicio faciendo simul et ad inuicem, non uero diuisim, consedebunt, causantibusque et querulantibus judicium facient; de quo quidem judicio ipsorum amborum Comitum si ipsi litigantes contentabuntur, bene quidem; alioquin, sicut solitum fuisset, huiusmodi judicium et eius examen per partem, que uellet, in Crisium ad Sedem Judiciariam Nobilium ipsius Regni Sclauonie pro habenda deliberacione deduceretur; et deinde, si aliqua parcium uellet, ad Curiam Regiam, iuxta libertatem dictorum nobilium, examen huiusmodi judicii transferre posset. Vbi autem aliquis causidicus vel litigans coram ipsis ambobus Comitibus aliquatenus conuinceretur, duas partes birsagiorum, vel aliorum grauaminum, Comes prefatorum filiorum prefati Martini Bani et domine, eorumque successorum, terciam uero annotatus Comes Terrestris ipsorum Predialium semper pro se reciperent et tollerent. Nec hoc pretermisso, quod prefati domina et Georgius filius ipsius Martini Bani, nominibus quorum supra, predia subscripta, et eorundem particulas (per) prefatum Martinum Banum ab eis receptas et alienata, uidelicet predictum predium Rempoch condam Johannis filij Fabiani nobili domine filie sue conjugi predicti Benedicti Mykech; item predium Fodorostyna, prefato Ladislao filio Mychaelis filij Valentini, sub eisdem metis, quibus tenta fuissent; deinde de predio Saulfelde fenetum quadraginta curribus aptum, quod ipse Martinus ad suam propriam curiam de Tapalouch applicasset; item de predio Lukanoch illam particulam terre arabilis, quam ipse Martinus Banus pro se ad Ciuitatem suam Reyche applicasset, Anthonio filio Valentini cum fratribus suis; item de predio Pribinouch, tria iugera terre arabilis, et vnum fenetum ad possessionem suam Konzka occupatas; deinde de predio Hranizlouch illum montem, qui ante prefatam Reyche haberatur, et quem ipse Martinus eidem Reyche applicasset; post hoc de predio Roysna illam partem cum loco sessionali ipsius predii, quas ipse Martinus pro se habuisset, Vrbano filio Fabiani, et Emerico filio Adriani; item predium Radoslastyua ex integro Emerico filio Fabiani, in heredum heredes, sub condicionibus et libertatibus antiquis, iure perpetuo tenenda duxerunt pleno iure remittenda, eatenus veluti eis ab antiquo pertinuissent; predictum eciam Wulchakostyna, quod pro nunc ipse Nicolaus ruffus possidet; et quod vnum ex dictis predijs prescriptorum predialium extitisset, in numerum eorundem prediorum vice versa computarunt, et inmiscuerunt, sub dacijs et seruicijs, libertateque preassertis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes nostras litteras priuilegiales, sigillis nostris authenticis pedentibus communitas, ipsi Elie Comiti Terrestri, et alijs prelibatis Predialibus duximus concendendas. Datum Albe tricesimo sexto die octauarum diei medij XL-me predictarum anno Domini millesimo quadringentesimo decimo nono.
(Az eredeti után Kukuljevics Iván, Jura Regni Croaciae, Dalmatiae et Slavoniae I. köt. Zágráb, 1862. 89. sk. ll.)