Ladizlaus Dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ut donaciones Regum perpetua firmitate solidentur, litterarum solent testimonio cummuniri; inconcussum quippe permanet, quod Regio fuerit patrocinio communitum. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod commendabilem fidelitatem et grata obsequia Comitis Nicolai filij petri fidelis nostri, quibus idem coram oculis Nostre Maiestatis meruit multipliciter complacere, de munificencia Regie Benignitatis attendentes, quandam villam nostram Regalem in Comitatu Wgatha existentem Zeuleus vocatam, prefato Comiti Nicolao, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice et quiete possidendam. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum in irritum valeat uel possit per quempiam retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti uiri Magistri Bartholomei Aule nostre Vicecancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo CCşLXXXş, Regni autem nostri anno nono, nono kalendas Decembris, indiccione octaua.
(Eredetie bőrhártyán, zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a mélt. báró Perényi család levéltárában.)