Tregua Bani Pauli et fratrum. In Christi nomine die dominico XIV. mensis Madii, presentibus dominis Jacobo Donato, Leonardo Gisi Sancti Eustadii, Pancratio Venerio Sancti Johannis decollati, et Marco Maripetro Sancti Severi, Tanto Cancellario et Rustichino Benintendi Notario et scriba Ducatus Venetiarum testibus vocatis et rogatis et aliis multis, coram illustri domino Petro Gradonico Dei gratia Veneciarum, Dalmacia atque Chroacie Duce et Domino Quarte Partis et Dimidie tocius Imperii Romanie, astantibus sibi nobilibus viris Andrea de Molino, Leonardo Venerio, Marino Ruzino, Gratono Dandulo, Gabriele Delfino et Johanne Superancio Sancti Angeli. Nobiles viri domini Pasque de Varicasso et Domaldus de Zodulino, cives Jadre, nuncii, procuratores, sindici et actores egregii viri domini Pauli Breberiensis Bani et eius fratrum Comitis Georgii et Comitis Mladini, ad infra scripta constituti, sicut apparet per instrumentum publicum inde scriptum et roboratum per manum Henrici Imperiali auctoritate Norarii et Jadrensis Jurati anno Incarnacionis Christi millesimo ducentesimo octuagesimo, indictione tercia, die sexto intrante mensis Marcii, procuratorio, sindicario et actorio nomine pro predictis dominis Paulo Bano et Comitibus Georgio et Mladiuo fratribus, solempniter inierunt, fecerunt et firmaverunt meram, puram et firmam treuguam usque ad tres annos continuos et completos cum predicto Magnifico domino Petro Gradonico Dei gracia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie Duce et Domino Quarte Partis et Dimidie tocius Imperii Romanie, recipienti et stipulanti pro se et Communi et hominiaus Veneciarum, habitoribus, subiectis et districtualibus suis. Promittentes nomine, quo dictum est, supradicto domino Duci recipienti pro se, pro Communi et hominibus Veneciarum, quod predicti fratres vel aliquis eorum per se seu per homines Almisii, seu per ullos eorum vel alicuius eorum homines subditos, seu per homines, qui se receptarent in Banatum vel Comitatibus predictorum dominorum fratrum seu in aliis eorum terris, vel sub eorum vel alicuius eorum dominio, non offendent, nec offendi facient, nec offendi permittent in personis vel rebus dictum dominum Ducem, Commune et homines Veneciarum, nec habitatores, fideles, districtuales seu subditos dicti domini Ducis, nec aliquam terram seu locum babentem rectorem pro dicto domino Duce.
(Ljubics Monumenta spectantia historiam Slavorum Merid. I. kötet. 125. lap.)