Excellentessime domine sue Elyzabeth Dei gracia illustri Regine Hungarie Albeusis Ecclesie Capitulum oraciones in Deo debitas et deuotas. Vestra nouerit Celsitudo, quod homo noster, quem litteris Maiestatis Uestre receptis miseramus ad sciendam veritatem, si quedam terra Babun vocata fuerit terra Alexandri filij Teodori hereditaria, et a quanto tempore, vel propter quos excessus alienata fuerit ab eisdem; idem postmedum ad nos rediens dixit: quod sicut ipse facta diligenti inquisicione scire potuit a comprouincialibus et uicinis dicte terre, sciuit eandem terram Babun, quam vicini eiusdem simul cum siluis, vineis, pratis et fenetis vsui trium aratrorum considerauerunt sufficere, fuisse hereditariam Magistri Alexandri antedicti, et olim per dominam Mariam quondam Reginam Hungarie esse receptam potencialiter a patre eiusdem antedicto; quam quidem terram asseruit mixtim cum terris aliroum adiacere.
(Erzsébet királynénak 1280-ki adományleveléből, mint fentebb 248. szám alatt.)