262. A pozségai káptalannak bizonyságlevele, hogy a Pozséga-i vár több jobbágya kivánatára Churchunyk helység határszabályozása által Ibrahinnek birtoka rendeztetett. 1280.

A B C

Capitulum Ecclesie de Posaga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domini sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Ybrahun filius Ahae, Apa filius Ezbeusy, Mutimer filius Negani, Gurdosa filius Zlaumeni de Churkunyk iobagiones Castri ad nostram personaliter accedentes presenciam a nobis diligenter postularunt, quod vnum ex nobis transmitteremus, coram quo terra ipsorum de Churkunyk, quam dudum perditum et amissam per humanitatem, laborem et expensam Ybrahyni recuperarunt, conuocatis cognatis et vycinis, certis metis distingerent, et porcionem eiusdem Ybrahuni separarent. Nos igitur iustas peticiones eorum attendentes vnum ex nobis misimus fidedignum, qui quidem ad nos reuersis dixit, quod prdicti Apa, Mutymer, Gurdosa et alij cognati eorundem, conuocatis omnibus commetancis eorundem et vycinis, terram Ybrahyni propter hoc, quia, idem Ybrahun in recuperanda possessione ipsorum amiorem laborem et expensam adibuit et inpendit, mertis et terminis infrascriptis distingendo et separando, eidem Ybrahyno et suis heredibus, heredumque suorum successoribus ex communi voluntate et consensu tocius generacionis ipsorum dedissent, statuissent et assignassent, sicut ipsum competebat et congruebat perpetuo possidendam. Cuius terre prima meta incipit iuxta fluuium Churkunyk tendens versus occidentem per quandam vallem, et in capite ipsius vallis est arbor gymulchyn, et subtus est meta terrea; inde tendit per montem iuxta terram Batus Comitis, et peruenit ad arborem piri; inde descendit versus aquilonem, et transit quoddam pothok ad arborem piri, sub qua est meta terrea; inde tendit per terras arabiles, in quibus est arbor gymulchyn, et sub ipsa est meta terrea, et ibidem prope cadit in caput cuiusdam fontis; inde reflectitur versus occidentem ad arborem gurtyan, et subtus est meta terrea, et ibi separatur a terra Comitis Batus, et commetatur terre filiorum Negan, Mucymeri videlicet et Andree, et Jacobi filij Neraad, tendens versus septemtrionem per berch in magno spacio, et transita quadam via per ipsam peruenit ad monticulum, et de ipso monticulo descendit ad metam terream; inde ad magnam vallem, in qua currit Seryzeunyk pothoka, transitoque ipso pothok peruenit ad latus cuiusdam lapidis, separatur a terre filiorum Negan, et commetatur terre Apa, Stephani et Leustahij, tendens ad montem maximum, et super quandam vyneam est arbor horazth, et sub ea est meta terrea; inde descendit ad quoddam pothok, et transito ipso pothok ascendit ad montem Oztryhyg vocati, et in fine ipsius montis supra siluam est meta terrea; inde descendit ad vallem, et transita ipsa valle ascendit ad viam que vocatur Banuta, transitaque ipsa via in fine cuisdam montis est meta terrea; deinde cadit ad fluuium Prezelolch, et per ipsum pothok vadit ad Zelemen, et ibi est arbor has cruce signata, ibique separatur a terra Apa et Stephani supradictorum, et commetatur terre Magistri Benedicti filij Iwanche; abinde descendit et cadit ad fluuium Ckurkunyk iuxta metam eiusdem Magistri Benedicti, per quam descendit vsque dum fluuius Prezeukouch cadit in Churkunyk; et per ipsum Prezeukolch venit in modico ad viam, et per ipsam viam cadit in stagnum Truglo vocatum; inde per fluuium superius Truglo cadit in fluuium Churkunyk supradictum, et per ipsum Churkunyck descendendo in bono spacio venit ad metam antedictam, ibique terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam prescentes supradicto Ybrahyno concessimus sigilli nostri munimine roborando. Datum anno Domini millesimo CCş octagesimo.

(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje vörös-sárga-kék selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)