Nos Iwan Comes, filius Irizlay, significamus uniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod nos pro salutari remedio anime nostre dedimus, centulimus seu donavimus ad honorem Dei et Virginis Gloriose quandam partem terre nostre hereditarie, Brezoicha vocate, metis infrascriptis distinetam, cum quadam vinea nostra in Cucheri sitam et existentem, Abbati et Conventui Ecclesie Sancti Jacobi de Insula, prope Zagrabiam, Cisterciensis Ordinis, et per eos suis successoribus iugiter in eadem Ecclesia Deo famulantibus, iure perpetuo et irrevocabiliter pacifice et quiete possidendam et habendam, ut eciam Abbacie sub nomine nostro in ipsa terra nostra Brezoicha ordinetur, edificetur seu eciam construatur. Cuius quidem terre mete hoc ordine distinguuntur: Incipit prima meta a via retro capellam iuxta rivulum, nomine Mochirad; inde ascendit superius iuxta eundem rivulum versus meridiem; inde vergit recte ad siccam arborem kercus, ibi est meta terrea; inde vadit ad alium rivulum, nomine Damerie; inde descendit inferius iuxta eundem rivulum usque ad magnam viam, inde per magnam viam vadit versus occidentem, iuxta quam viam sunt tres mete terree; in tercia vero meta terrea vergit ad septemtrionalem plagam et descendit ad fontem unum, Bukoui vocatum; et inde rursus tendit versus septemtrionem per silvam, Starch nomine, per viam antiquam et venit ad campum; inde vergit versus occidentem iuxta nemus, et de nemore vadit ad locum, nomine Topolgran, ubique est meta terrea; inde vadit recte ad arborem kercus, iuxta quam est meta terrea, inde vadit versus orientem, venit recte ad alium kercum, ibique est meta terrea; inde recte tendit ad locum, nomine Rakitgran, ibique est meta terrea; et inde venit ad arborem nomine brezth, et de eadem arbore brezth tendit recte per silvam et venit sub quoddam monticulo ibique est meta terrea; inde tendit aliquantulum versus orientem iuxta eandem silvam, venit iterum ad rivulum Damerie supradictum; et inde ascendit parumper versus meridiem, venit iterum ad magnam viam, et per magnam viam vadit iterum ad metam pristinam, sie tamen pro terra que est a parte sinistra pertinet ad nos, terra vero a parte dextra pertinet ad Ecclesiam supradictam cum medietate cuiusdam curie nostre, que est in indagine similiter a parte sinistra, pertinet ad Ecclesiam sepedictam. In cuius rei memoriam et certitudinem, ut huiusmodi dacio seu nostra donacio robur perpetue firmitatis obtineat, nec per quempiam possit processu temporis retractari, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum Zagrabie anno ab Incarnacione Domini MCC. octuagesimo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 205. l.)