MCCLXXX. VII. exeunte Martio, indictione octava. Post cartam concessionis, quam vos domine Joannes Dandulo Dux Venetiarum et cum vestris Judicibus et Sapientibus vestri Consilii, populique Venetiarum collaudatione, et successoribus vestris michi Marino Mauroceno Comiti Auserensi fecistis hoc supra scripto anno et mense per suprascriptam indictionem in Rivoalto, per quam michi dedistis et concessitis universum Comitatum Auseri cum insula Leporaria et Auriola et Sarhcana et ceteris insulis eiusdem Comitatus, secundum quod ad Commune Venetiarum et ad ipsum Comitatum pertinet, cum omnibus reditibus et honorificentiis ad dictum Comitatum pertinentibus, salva Regalia vestra per omnia, et his, que ad Ducatum vestrum pertinent, et rationibus Ecclesiarum, et exceptis insulis Nia, Sansigo, Canidulis et Neumis, quas mihi non concessistis, et de eis nullo modo debeo me intromittere, propter que Comitatum predictum et suprascriptas eius insular regere, conservare ac manutere et defensare debeo, ad vestrum vestrique Communis honorem, et ipsius Comitatus utilitatem, secundum consuetudinem bonam ab omnibus hominibus et omni gente sine vestro vestrorumque successorum et Communis vestri auxilio, exceptis coronatis personis et eorum exercitu manifesto sine fraude et malo ingeno; mecum quoque habere et trahere debeo decem convenienter armatos, inter quos habere et traere debeo unum suficientem socium. Et vestros nuncios debeo honorifice recipere et tractare ad deducere, galeas vestras similiter; inimicos autem Communis Venetiarum ut proprios inimicos habere. Nec debeo compagniam vel secietatem aliquam cum ullo habere cursalium vel aliorum, qui sint manifesti predones aut raubatores, qui homines Venetos offendant aut alios ad Venetias venientes aut redeuntes ab ea, nec eos debeo recipere vel fiduciam aut securitatem aliquam eis prestare, nec consilium aut auxilium iis impendere, nec in aliquo eis necessaria ministrare, nec aliiquid horum ullo ingenio fieri facere. Et nullo modo me intromittere debeo de suprascriptis insulis, videlicet Nia, Sansago, Canidulis et Neumis. Et in Comitatu Auseri stabo octo mensibus in uno quoque anno, salvo quod pre factis Insule et Comitatus ire possum et debeo per Dalmatiam, sicut fuerit oportunum. Debeo namque pro Comitatu suprascripto vobis domino Duci et Communi Venetiarum a proximis idibus Septembris in antea solvere annuatim libras denariorum Venetorum medietatem dictarum librarum septingentarum in principio anni, scilicet in predictis kalendis Septembris, et aliam medietatem in kalendis Martii ab inde proxime venturi. Insuper vero omnia precepta, que mihi feceritis vos vel successores vestri in pena sacramenti ore ad os aut per nuncium sive per litteras, per maiorem partem Consilii attendam et observabo. Vobis quoque et successoribus vestris fidelis ero. Et insuper iam sacramento astrictus promittens promitto ego suprascriptus Marinus Maurocenus Comes Abserensis cum meis heredibus vobis domino Joanni Dandulo Dei gratia Venetiarum, Dalmatie atque Croatie Duci, Quarte Partis et Dimidie totius Imperii Romanorum Dominatori, et Judicibus et Sapientibus Consilii, et Communi Venetiarum, ac vestris successoribus, me hec omnia, ut continetur superius, facturum et servaturum, nisi remanserit per vos, domine Dux, vel successores vestros et maiorem partem Consilii. Quod si non dicta omnia sicut continentur observabo, Comitatus ipse in vos et Commune Venetiarum cum omnibus supra concessis redire debeat cum omni plenitudine Communis ad faciendum de omnibus, quicquid vestre fuerit voluntatis. Et insuper vobis vestroque Communi quingentas marchas argenti debeam emendare. Preterea imprestita et tacdatica, que pro Communi Venetiarum ordinata fuerint, finiendum per me vel per nuncium meum facere tenear infra terminum mihi datum per litteras vestras vel successorum vestris per maiorem partem Consilii. Data in ducali pallatio in prescripto millesimo, et indictione, die et exeunte Martio.
(A »Liber socius« czimű velenczei államkönyvben 171. l.)