De condempnacionibus et bannis Camitatus Chersi, et Regalia domini Ducis. Millesimo ducentesimo octuagesimo, indictione VIII. die quarto exeunte Marcio, capta fuit pars: quod fiat cum hominibus Comitatus Chersi, si fieri potest cum volentate hominum Comitatus, quod condempnaciones et banna veniant in Commune eorum tempore istius Comitis; et Comes teneatur et esse debeat studiosus ad excutiendum ipsas condempnaciones, sicut si venirent in eum. Et de ipsis debeat solvi regaliam domini Ducis, videlicet libras DCC, et si deficiet, quod teneantur supplere; et si non poterit fieri per tempus istius Comitis, fiat per tantum tempus, quantum poterit fieri, et Comitatus remaneat cum redditibus et honorificenciis in Comitem a festo Beate Marie proximo preterito in antea, et ipse teneatur respondere de regalia domini Ducis.
(A »Liber Communis« czimű velenczei államkönyv II. köt. 188. lap.)