Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod Comes Petrus officialis karissime sororis nostre domine Elisabeth de Insula Sancte Marie ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis patentes litteras karissimi patris nostri Regis St. pie memorie, petens, ut easdem nostris litteris confirmaremus. Quarum tenor talis est:
Nos St. Dei gracia Rex Hungarie significamus quibus expedit presencium per tenorem; quod Petrus nobilis de Zederkyn heredum destitutus solacio coram nobis personaliter constitutus pro anime sue remedio et salute propria omnia predia sua seu possessiones omnes cum suis utilitatibus et pertinencijs dedit et donauit Monasterio Sancte Virginis de Insula ipsius Virginis Gloriose eo modo; quod donec compos sue vite extiterit percipiet usus possessionum predictarum, post obitum vero eius hedem possessiones cum suis omnibus utilitatibus et pertinencijs in ius et proprietatem eiusdem Monasterij iure perpetuo deuoluantur - - - - Petro et uoluntati in donacione et collacione possessionum predictarum consensum damus Regium et assensum. Datum Bude in dominica Reminiscere.
Item exhibuit eciam priuilegium Capituli Budensis super eodem facto confectum, cuius tenor talis est:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Capitulum Budensis Ecclesie salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersitatis uestre noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum ad peticionem viri nobilis Petri filij Zonuk de genere Zounuk dilectos in Christo Concanonicos nostros Magistrum Gregorium filium Gurk Woyuode, Bricchium sacerdotem, Bedeu Decanum misissemus; ijdem ad nos redeuntes retulerunt nobis; quod supradictus Petrus iacens in lecto egritudinis, sanum tamen et plenum habens intellectum, inter ceteras ordinaciones, quas in suo condidit testamento, quasdam terras suas, quarum vna vocatur Zederkyn, existens iuxta pontem Namya, cum ecclesia in honore Sancte Crucis ibidem hedeficata in Comitatu de Barana; et alia Samaria uocata existens prope aquas Drawa in superiori ville Hagmas nominate in Comitatu de Walkon, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs earundem terrarum, videlicet piscinis, stagnis et aquis Drawa, legauit et donauit Ecclesie Sancte Marie de Insula pro remedio anime sue perhempniter possidendas. Insuper seruos suos Pentyk, Jacobum, Blasium, nec non Margaretam ancillam suam intuitu eternorum perpetua libertate inuestiuit, concedens eisdem liberam et irreprehensibilem facultatem, ubicunque locorum uoluerint commorandi. In cuius rei memoriam predicto Petro instanter petente litteras presentes super ipsa donacione terrarum, et libertate dictorum seruorum ac ancelle concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Ambrosij Scolastici Budensis anno domini MşCCşLXXş secundo. Nicolao Cantore, Petro Custode, Elya Decano, Scela Sacerdote, Damiano et Petro Magistris, ceterisque Canonicis existentibus.
Nos igitur ad peticionem eiusdem Comitis Petri, et ad eternam huius rey memoriam litteras dicti patris nostri karissimi, et priuilegium Capituli Budensis (presentibus nostris) litteris confirmamus. Datum anno Domini MşCCş octuagesimo Iş.
(Eredetie bőrhártyán, melynek függő pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. k. 1. r. 188. és 189. ll.)